BCCCAP00000000000000000000760
36 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM triennium ab exercitio concionandi, necnon vocis activae et pas– sivae ad sexennium (1). Caverant quoque ordinationes generales ne illi qui ratione alterius muneris impediti erant extra provincias proprias ad concionandmn mitterentur. Ita praescriptum fuerat an. 1637: « Provinciales ministri non mittantur extra provinciam ad prae– dicandum, ut possint, sicut ipsis competit, attendere ad guber– nium provinciae » (2); atque statuta farnesiana an. 1667 aucto– ritr~te Olementis IX (Debitiim pastoralis o'(fioii, 9 sept. 1667) ro– borata haec praecipinnt: « Guardiani tempore adventus nullo modo conciouentur extra locum suae guardianiae, quod etiam servetnr tempore quadragesimae, nisi agatur de concionatoribus insignibus vel urgens necessitas suaserit P. Generali eos in ca– silrns particularibus dispensandi ... Concionatores vero praedicti (guardiani) non mittantttr nisi ad provincias et loca viciniora ... Ooncionatores (orones) non concionentur extra suas provincias, nisi sint praedicatores insignes, et concionari debeant in cathe– dral ibus, seu aliis conspicuis ecclesiis » (3). 27. - Qui státis temporibus, v. gr. singulis dominicis, in ec– clesiis cathedralibus, paraecialibus, collegialibus, conventualibus, ceterisque huiusmodi, munus praedicandi suscipiebant, appel– labantur concionatorres ordinarii vel stationarii (4). Auno 1667 in prov. Tirolis-Bavariae huiusmodi praedicatores ad 43 ecclesias de– stinabantur (5); illi qui in prov. Alsatiae circa annum 1740 singu– lis dominicis et diebus festivis concionabantur ad numerum 41 pertingebant, e quibus 8 lingua gallica St>rmocinabantur, et reliqui omnes sermone germanico (6) ; nomina eorum qui ordinarie in ecclesiis cathedralibus prov. Rhenaniae et Coloniae conciones (1) Cf. breve Iniuneti NobiB (24 maii 17 49), in BC, t. VII, p. 379-381. (2) AOC, 1890, t. VI, p. 1 77, n. 52. (3) Cf. BC, t. I, p. 113, n, VII, IX. (4) Hoo ultimo vocabulo praesertim apud Belgas designantnr. Cf. EMMERICH VON HALL, o. F.M. OAP., Sieben•Jahi·ige Wandm·scha:(ft, p. 142, Innsbruok, 1753. In veteri provincia Flandriae iam circa annnm 1630 in omnibns fere coenobiis con– cionatores· stationarii sen ordinarii aderant. Cf. H1LDEBRAND DE HOOGLEDE, Le initiister8 de la pi·édication, p. 27 4. (5) Cf. AGAPIT HonENEGGER VON GRAUN, o. F. M. CAP., Gesohichte der Tiro– lischen Kapuzinerprovinz, t. I, p. 352, Innsbruck, 1913. (6) Cf. BC, t. V, 228; AOC, 1922, t . XXXVIII, p. 93 sq. In hao provincia apostolatns verbi mirifioe fl.ornit, nti in praediotis fontibns videri est.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz