BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONE APOSTOLICA. - EXERCITIUM PRAEDICATIONIS 35 . 1671 adhuc urgetur anno 1709: «Non prohibentur superiores locales mittere religiosos ad praedicandum tempore adventus et .. quadragesimae, dumniodo chorus et mensa communis nota– bile detrimentum non patiantur, cum nonnumquam ob nimium praedicationum numerum, omnino sunt exhausti » (1). Et hunc abusum reprehendit etiam Bened~ctus XIV (Iniuncti Nobis, 24 maii 1749), eo vel magis quia necesse non erat « ut omnes con– Jlfonatores dicti Ordinis concionentur, praecipue cum magnus de praesenti excreverit illorum numerus, ita ut tenipore quadra– gesimae regularis observantia ob defectum religiosorum in con– ventibus non leve detrimentum patiatur » (2). Etenim quilibet concionator socium adhibere tenebatur tempore praedicationis. . 26. - Ooncionatores litteras obedientiales vel potius mui:ius concionandi certis locis et temporibus suscipiunt a suo quisque . ·superiore loci vel provinciae; huic ultimo generatim praestan– tiora reservantur pulpita. In Italia saepe minister generalis con– cionatores designabat pro tempore ádve)?.tus et quadragesimae (3), ad quem haud raro recursum quoque faciebant magnates sae– culares vel auctoritates ecclesiasticae ad aliquem concionatorem prae aliis obtinendum. Ordinationes antem capitulorum genera– lium enixe concionatóres monent ne favorem ·ab extraneis quae– .rant ad cathedras vel suggestus impetrandos atque transgres– sores gravibus poenis plectuntur (4). Imo Olemeus XII die 5 maii 1733 auctoritate apostolica statutum roboravit; nihilominus in provinciis Italiae usus iam invaluerat ut aliqui concionatores, · insciis superioribus tum provinciaii tum generali, omne adhibe– rent studium in assequendis extra propriam provinciam pulpitis, quapropter Benedictus XIV decrevit ut inconsultis superioribus concionatores pulpita ne susciperent sub poenis suspensionis ad (1) Cf, ibid., p. 333, n. 3. (2) Cf. BC, t. VII, p. 379-381. (3) Cf. AOC, 1893, t. IX, p. 221 sq.; 1914, t. XXX, p. 336 sq. (4) Constitntiones an. 1638 statnnnt: « Praeoipimns insnper ne oonoionatores in illa looa, sen snggesta, ant pnlpita mittantnr, ad qnae ipsimet oonoionatores se missnm iri petierint, vel ad qnae se pedibns oonferre neqneant ». ConstitutioneB an. 1638, p. 92. Cf. OoUeotio authentioa, oap. gener. 1702, in AOC, 1891, t. VII, p. 300, n. 55; - oap. gener. 1740, in AOC, 1892, t. VIII, p. 152, n. 18. Capitnlum generala an. 1613 praesoripsernt: << Praedioationem vel loca sibi non procurent, sed siropliciter obedientiam exeqnentes illao vadant nbi ab ipsa snnt missi ». AOC, 1889, t. V, p. 2.81, n. 24.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz