BCCCAP00000000000000000000760
HISTORIA GENER~LI8 ORD• . FR. MIN. CAPUCCINORUM 24. - Ad tenorem constitutionum concionatores amplectun– tur genus concionatorium deliberativum, quo aliquid suadetur vel dissuadetur, scilicet libenti animo de virtutibus exsequendis deque vitiis vitandis ad mores recte componendos disserunt ; quapropter missiones ad populum, solemnem XL horarum sup– plicationem, conciones quadragesimalis temporis masque adven– tus tempori congruentes excolunt. A.nno 1633 a solo ministro generali in Italia destinati sunt quadraginta novem concionatores ad concionandum tempore quadragesimae et adventus (1); anno autem 1754 pariter ab uno superiore generali eidem quadrage– simali praedicationi centum_ et septemdecim deputantur, qui anno 1760 ad uumerum centum viginti novem pertingunt (2). Extra Italiam quoque tempore adventus et quadragesimae sacra praedicatio magna frequentia exercetur. Huiusmodi generis prae– dicationis monumenta et libri editi affatim quovis tempore haben– tur. Praeterea generalis dicenda est consuetudo diebus dominicis sacra evangelia fideli populo explicandi et exponendi; quamob– rem huius generis libri editi- in omni natione 1·edundant. Tan– dem illud genus oratorium demonstrativum, quod scilicet vel laudat vel vituperat, ad quod conciones de sanctis seu panegy– ricae orationes spectant, minime negligitur, et multi sunt Óra– tores qui seriem harum concionnm · ediderunt. Item familiari genere utuntur sacri oratores ad rudes et pueros erudiendos, sicque collationibus et coneionibus plurimis iam .editis christianae doctrinae magistris optimum emolumentum pro suo ,cuiusque apostolico labore a:fferunt. Porro sacrae éuiuscnmque generis eloquentiae peculiare specimen, ex infra dicendis, studiosum quemquem se collecturum, si velit, facile arbitramur. 25. - In hac temporis periodo concionatorum numerus ali– quanto excreverat, eo ut saepe per ordinationes capitulorum ge– neralium superiores attenti redclerentur ad cavendum ne ob nimiam subditorum religfosorri.m praedicationem regularis ol>ser– vantia aliquicl detrimentum pateretur. Propterea haec et alia iclentídem edixerunt: « In quadragesima tot pulpitis provinciales ministri providere non assumant, ne servitium ecclesiae et chori detrimentum patiatur » (3). Haec orclinatio capituli generalis an. (1) Cf. AOC, 1893, t; IX, p. 221 sq. (2) Cf. AOC, 1914, t. XXX, p. 336 sq. (3) Cf. Oollectio aiithentica, ca.p. geuer. 1671, in AOC, 1891, t. VII, p. 115, u. 26.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz