BCCCAP00000000000000000000760
486 HISTORIA GENERALIS ORD. ºFR. MIN. CAPUCCINORUM Maddalena a Brundusio, qui uterque plebis causam coram pro– rege tuitus est (1). Per integrum fere saeculum XVII bellis continuis inter Gal– los, .Hispanos et Germanos gestis regio Lotharingiae vastabatur, nostrique fratres ubique perstabant interriti inter aerumnas et vastationes «: solo et insolito divinae providentiae et protectio– nis auxilio fulti et in labore et aerumna, miseras et desolatas po– puli reliquias omni ope fovere, et iisdem aliquando a propriis pastoribus et a . quibuslibet aliis religiosis derelictis, spiritualia et in pagis et urbibus vastatis ministrare> (2). Ex quo facto explicatur magna populi veueratio, qua accidit ut multo plures invenirentur amici spirituales et benefactores, q uocum ope susten– tarentur Oapucccini in suis coenobiis, quam in ceteris aliis re– ligiosis domibus, quantumcumque alias opulentis; eorum eccle- · siae et coenobia, finito bello, statim restaurata sunt novaeque adiectae fabricae. 390. - Addere tamen iuvat non defuisse diatribas ridículas et libellos contumeliosos, maxime ab haereticis et falsis fratri– bus a :fide aposta,tis confectos, quibus Capuccinorum aemuli po– pularem offensionem, licet incassum, in illos concitarent. An. 1620 Leander, provinciae Burgundiae alumnus, ad hae– reticorum sectam transiit, et ut causam suam tueretur, multa edixit, a Gratiano a Montfort, falso nomine Denys de Formond assumpto, postea confutata, qui etiam miserum ad Christi ovile trahere satégit (3). Item Basilius a Rouen, egreg·ius concionator proviriciae Normandiae, falsara doctrinam haereticam amplecti– tur, qua postea eiurata ad catholicam :fidem profitendam ad c1au– stralem solitudinem revertitur ; is amicitia iunctus erat cum fa– moso viro haeretico Petro Du Moulin, queman. 1640 Josephus a Morlaix in sua miE<sione apud civitatem Sedan argumentis et sermonibus devicit; ille autem contumax baeresiarcha contume– lioso libello respondere ausus est, cui additamenta Basilii Rho- (1) Cf. BONAVENTURA DA SORRENTO, o. F. M. CAP., I Cappuccini della provincia monastica di Napoli, p. 58-61, S. Agnello di Sorrento, 1879. (2) Ex quadam relatione an. 167l. Cf. AOC, 1906, t. XXII, p . 296-298. (3) Cf. La tai·antule du Guenon de G-eneve, oi devant nontnté Leandre, et a prssent OonBtanca Gu.enard he1·etique, apoetat, dénoyé de la vraye foy et de la sainete Eglise Ro– maine, contenante une entie1·e response aux oauses inipertinentes de sa conve1·sion aii cal– vini8n¡,e et les remedes singuliers a BBB poinctures venimeuses. Composé par Denys de Formond, St. Mihiel, 1620.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz