BCCCAP00000000000000000000760

DE HABITUDINE ORDINIS AD REGES, PRINCIPES, NOBILES 479 blicis negotiis gerendis. Stephanus a Verona ablegamr orator Vindobonam ad imperatorem (1); Marcus Antonius a Carpeue– dolo (t 1665), provinciae Brixiae alumnos et Ordinis minister generalis, singulari · dexteritate claruit qua gravia negotia per– tractabat; quandam enim litem inter ducem Mutinae et Smn– mum Pontificem ortam circa civitates Comacchio et Ravennae feliciter composuit, eiusque ope et consilio saepe usus est etiam serenissimus reipublicae senatus ad moderandas cum Sede apo– stolica necessitudines (2). Joannes Mocenigo, eiusdem reipubli– cae orator apud regiam aulam neapolitanam, an. 1760 Nicolaum a Lagonegro confessarium ac theologum sibi elegit (3). 383. - Prae ceterís qui curo ducibus Mantuae necessitudi– nem habuerunt recensendi sunt Joannes Baptista a J\lantua, In– nocentius a Caltagirone et Franciscus item a Mantua, qui an. 1651 orafor ad rempublicam Genuensem ablegatur (4). Illustres familae Estensium et Farnesiorum non unum dede– runt existim ationis specimen erga Capuccinos, praesertim in provincia Insubriae seu Lotpbardiae. Iuvabit in primis ducem Mutinae Alfonsum Franciscum (1591-1644) memorare, qui post. coniugis suae Isabellae Sabaudae obitum, an. 1626 ad meliorem frugem rediit; atque die 24 iulii an. 1629, terreno regno abdicato, in coenobio Merani religiosum habitum capuccinum sumpsit et dein Joannes Baptista fuit appellatus. Dux Estensis, qui antea invido, crndeli ac violento erat animó, penitus in alium _virum mutatus est, et posthac veluti vir benignit¡tte, mansuetudine· atque indulgentia praeditus ab omnibus commendabatur; inde– fesse in vinea Domini adlaboravit, diligenti cum cura omnes declinavit honores; in pía XL horarum supplicatione publice propaganda excelluit, 4.ua uberes in populo cltristiano collige– bat fructus (5). Petrus a Mutina (1593-1657) laudati Joannis (1) Cf. BEBNABDINO DA OITTADELLA, o. F. M. e.u.•., Quattro BBODli di vita fran– cesoana dei Fr. Min. Cappuocini della prov. Veneta, p; 68, 91-101 (elenohns virornm ex illnstri prosapia), Padova, 1936. (2) Cf. VALDEMIBO DA BEBGAMO, I _oonventi e i Cappuooini br1soiani, p. 198, Mi-– lano, .1891. (3) Cf. Vita di Mon,. Fra Nicoola Molinari, oappuooino missionario, p. 78, Roma, 1796. (4) Cf. A. BERTOLOTTI, Lette,·e di ~rancesoani in rolazione oon la Corte di Man– tova, in Misoellanea Fra110., 1889, t. IV, p. 84 eq., 109 sq. (5) Cf, BC., t. II, p. 265-269; G!OVANNI DA SE&TOL4, 0 . F. M. O.u-., D,1 Cap•-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz