BCCCAP00000000000000000000760

478 HISTORIA GENERA.LIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM ablegatur, ibique an. 1625 1626 apud aulam caesaream nomine reipublicae causam arcis Zuccarello nuncupatae tuetur. An. 1640 mittitur Mantuam Bartholomaeus a Oapriata, quippe qui apud illum ducem magna gauderet auctoritate. Memorandus est etiam Franciscus ab insula Ohio (t 1704), qui hellenicae coloniae Pao– miae (Oorsica) apud magistratum reipublicae an. 1677 usque ad mortem interpres ac protector fuerat. Gabriel (Bertano) a Oasale Monferrato (t 1707), a patriae decurionibus an. 1695 ad impera– torem missus, a servitutis iugo patriam sublevavit (1). 381. - Ex multis, qui familiae nobilitate clari habitum se– raphicum susceperunt, aliqui ad munia publica in ditione ducis Mediolanensis obeunda destinantur. Petrus Paulus a l\fodiolano, ex marchionibus Oastelli ortus, fuit S. Officii Inquisitionis con– sultor, atque serenissimi ducis Alexandri Far1rnsii deputatus theologus (2). Felix Medialanensis (1583-1656), e comitibus Oa– sati, immortalitati ab Alexandro Manzoni traditus, an. 1644 a patriae magistratibus mittitur orator ad Philippum IV, qui eum benigne suscepit ; postea tamen in insulam Oorsicam in exsilium relegatns est, fortasse quia nimio ardore vexationes Mediolani perpetratas descripserat et fortiter suorum ci vium iura vindica~ verat (3). 382. - « Gratiam principis in se effusam, eaque usque ad invidiam quasi se semper praedilectam fuisse, aequa fatetur pro– vincia (Venetiarum), clamatque hanc muti testes, tum lapides, quas serenissima respublica aere suo :firmavit in conventus, tum conventus, quos vel senio fatiscentes eodem aere reparavit, vel larga semper stipe nutrivit ... Fuit et eiusdem gratiae et prae– dilectionis e:ffectus, duro novissimis temporibus serenissimus se– natus Fr. Franciscum Antonium Corrarium ad patriarchalem sedero, et Fr. Vinceñtium Bragadenum ad Scardonenses ínfulas nominavit > (4). Missam facimus hoc loco S. Laurentii a Brun– dusio et ven. Marci ab Aviano prudentissimam solertiam in pu- (1) Cf. FRANOESOO SAVERIO MoLFINo, Un Padre Cappuooillo amba1oiato1·e a Vie11na (1696-1696), Firenze, 1907. (Extr. ex Rassegna Na#ionale); lDEM, op. oit., p. 274.-281, (2) Cf. BC, t. II, p. 305. (3) Cf VALDEMIBO DA BERGAMO, 0. F. M, CAP., I Oappuccini della provincia ,.,¡_ laness, P. II, Appendioe l, p. XII sq., Crema:, 1899 ; SisTo DA PISA, O. F, M. CAP., ll P. Ca,ati dei « Promeosi Sposi », Firenze, 1929; lLDEFONSO DA VA.CALLO, O. F. M. CAP,, Del P. Fslice Casa ti da Milano, in L'Italia Frano., 1931, t. VI, p. 388-(04.. (4.) Cf. BC, t. II, p. 280.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz