BCCCAP00000000000000000000760
474 HISTORIA GENERA.LIS ORD . FR. MIN. CAPUCCINORUM dein conceditur, at non semel periculum expulsionis incurrit (1). Silentio hoc loco praeterimus contentiones ob ·iansenismi sectam exortas (2). Anuo 1750 Sigismundus a Ferraría iter in Galliam facere properabat fratres visitat urus, sed ipsi · ab aula regia « non fuit concessa facultas visitandi Galliarum provincias, nec accedendi ad regiam aulam, ex motivo calamitatum et penu– riarum conventunm; qui sustinere non valent onus visitatio– nis > (3); mox tamen rescriptum optatum impetravit et Lutetiam Parisiorum petiit. 4. - Reges Polonorum 376. Ante Ordinis iristaurationem in Polonia. - 376. Gonsilia1'ii et con– f essarii. - 377. Alexander Sobiesk i. 375. - Postquam de initiis et Ordinis incrementis in Polo– norum regno relatio alío in loco fecimus (4), vix necesse esse vi– detur de benevolentia regum et principum erga Oapuccinos ite– rum disserere. Attamen non iniucundum erit summatim a.Uquid de hoc negotio attingere. Sigismundus III toto ardore curaverat regnum suum a Tar– taris et Turcis defendere, utque valida contra ipsorum incursio– nes propugnacula pararet, accersito ad se Valeriano Magni Me– diolanensi, cum ipso fundamenta iecit sodalitii equestris seu or– dinis militaris equitum ab Immaculata Oonceptione nuncupati ; an. 1616 Valerianus propositum regís Summo Pontifici retulit, a quo approbationem accept (5). Mortuo Sigismundo III (30 apr. 1632), mense sept. 1632 eligitur Ladislaus IV, qui versus .finem eiusdem anni Valerianum accercivit, quia eius consilio et opera uti desiderabat ad dissidia componenda ínter catholicos unitos et schi– smaticos. Oertum est Valerianum fautorem electionis Ladislai non fuisse, attamen regís causam totis viribus propugnavit quoad (1) Cf. Memo,·ie antog1·af6 de! P. G-iovanni da Monoalieri, in FRANCESCO SAVERIO MOLli'INO, I Cappuccini genovesi 1 t. I V, p. 41 -64, (2) Vide supra, p. 247. (3) .Ex Dia1·io ipsius P. Sigismundi, in AOC, 1894, t . X, p. 370, 371, (4) Cf. MELCHIOR A PoBLADURA 1 Histol'ia genernlia. Pars II, t. I, p. 60 sq. (5) Cf. BC, IV, p. 188 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz