BCCCAP00000000000000000000760

DE HABITUDINE ORDINIS AD REGES, PRINCIPES, NOBILES 473 . ferret, quod Deus magni Ludovici XIV partu compensavit > (1); dux Longe1'ille an. 1658 ad Pontificeni. Alexandrum VII able– gavit Nicolaum.a Fallaise, uormannum (2). <~ Cherubinus a Noves, prov. S. Ludovici, dum Melchior card. de Polignac, christianis– simi regis ad Papam orator, familiarum suorum coetui eum ag– gregavit, ·serenissimus Poloniae rex suum in Aula Pontificia nominavit theologum, illustrissimus D. Nicolaus Lercarius per suam Avenionensem legationem constituit poenitentiarium » (3). 373. - Magnates quoque gallicae nationis in gratioso favore erga Capuccinos nihil regibus cedebant ; coenobia erigunt et ecclesias sacra supellectili exornant; largissima stipe eorum suc– currunt inopiae; sepulturas in eorum ecclesiis seligunt; libera– litatem suam in omnibus eorum necessitatibus.exhibebant. Nihil tamen mirandum, quandoquidem multae sunt buius regni fa– miliae nobÜes, sive duces, sive comites, sive parones, sago vel foga vel bellicis officiis celebres, quae Ordini filios suos dona– runt, quos longum nimis esset hoc loco recensere (4). 374. - Uti in ceteris nationibus contingit, non semel duces seu magnates ac reges Galliae limites favoris et gratiae exces– serunt, difficultates et incommoda superioribus inferendo, uti apparet ex ministrorum generalium visitatione, ex divisione pro– vinciarum, ex iuribus subditorum tuendis, et ex aliis buiusmodi litibus. Dum an. 1629 minister generalis Joannes M. a Noto pro– vinciam Lotharingiae visitabat, huius regionís dux erectionem provinciae sui iuris prorsus exigebat, secus expulsionem ministro generali minabatur; et nonnisi ob prndentiam et dexteritatem JoaIÍnis a Moncalieri supremus Ordinis moderator minis libe– ratur. Ludovicus XIII et card. A. J. Ricbelieu Oajmccinis gallis minime permittebant ut ad Urbem. se cónferrent an. 1637 ut comitiis generalibus interessent; hoc eodem anno electos est minister generalis laudatus Joannes a Moncalieri, cui primo tempore facultas provincias Galliae peragrandi recusatur, quae · (1) Cf. BC, t. V, p. 28. (2) Cf. BC, t. V, p. 99. (3) Cf. BC, t. V, p. 159. (4) Cf. BC, t. V., p. 27 (prov, Parisiensis), 93 (prov. Normandiae), 103 (prov. Britanniae), .145 (prov. Burgundiae), 159 (prov. S. Ludovioi), 196 (prov. Lotha– ringine), 222 (prov. Aquitanine), 236 (prov. Insnlensiij),

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz