BCCCAP00000000000000000000760

DE HABITUDINE ORDINIS AD REGES, PRINOIPES, NOBILES 471 hospitium et sacellum quoque erigí iussit atque eorum consiliis 1ibenti utebatur animo (1). 371. - Religiosorum porro sedula operositas regiae benevo– Jentiae respondit. Inter eos qui negotia publica pertractavere enitet J osephus Le Clerc du Tremblay Parisiensis (1577-1638), « sacerdos litterarum gloria clarus, pietatis artibus pollens et rerum gerendarum peritus» (2); qui quidem veluti prudens ac sollers labornm socius cardinalis aulici A. J. Richelieu salutatur, immo ipsius regni Ludovici XIV architectus seu artifex ab ali- . quibus proclamatnr. Is ex quo an. 1616 studiosa cum alacritate atque industria pacem et concordiam inter regni proceres et ipsum regem Ludovicum XIII composuit ac firmavit in civitate Loudun, a reipublicae negotiis prudenter ac sagaciter tractandis usque ad diem sui obitus nunquam destitit. Eo porro instigante et sua– dente, card. A. J. Richelieu clavum gubernii assumpsit ac tenuit. Eodem an. 1616, pace in Gallia asserta et composita, Romam pro:ficiscitur politica et ecclesiastica negotia cum Summo Pon– tífice pertractaturus, a quo benedictionem pro bello contra Turcas parando accepit; indeque omni cum ardore contendit et insudavit ut principibus christianis suaderet bellum contra Turcas viribus unitis coniungendum ad Terram Sanctam recuperandam. Ad hoc facinus, quod ipsi maxime cordi erat, praeparandum sociata opera cum Carolo Gonzaga ordinem equestrem La Milice chrér tienne nuncupatum an. 1617 instituit; insequente vero auno in Hispaniam ire properat, ut regem catholicum ad eandem causam conduceret. At tantum rerum molimen, quod cogitaverat, ad optatnm exitum perducere non valnit et an. 1625 ab incepto destitit. Expugnatio arcis munitissimae La Rochelle an. 1628 peracta Josepho quoque debetur, qui verbis, scriptis et actione sua militarem expeditionem ordinaverat, machinas bellicas con– struxerat, consilia capessendae arcis iniverat, exploratores in oppidum miserat, nullisque propriis periculis pepercerat donec belli felicem exituin conspexisset. Huius eximii viri natura et (1) Vide Buprn, p. 200; UBALD D'ALENQON, O. F. M. O.u,., Une page de l'hietoit·e d'Angleterre. L'aumonerie de la reine Henriette-Marie d 1 Ángleterre (1630-1669), in Études Franc., 1903 1 t. IX, p. 15-26. Benediotus a Li~ge (t 1680) au. 1642 adstitit reginae Mariae de Mediois morienti Colonia.e Agrippinae. Cf. ARSENIUIS JA.OOBII, Die Rheinischen .Kapuziner, p. 90 1 nota 49, Münster, 1933. (2) Ita Urbanus VIII in brevi Triiimphalem Gallol'Um (7 iul. 1625), in BC, t. V, p. 49.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz