BCCCAP00000000000000000000760
468 HISTORIA. GENERALIS ORD. FR. NIN. CAPUCCINORUM administri nimium aequo regimini Ordinis interno se imruisce– bant. Ita Philippus IV poena exsilii Joannem ab Ocaña mulcta– vit ob libertatem evangelicam, qua in aula concionabatur, eademque poena puniti sunt Leander a Murcia (1656} et Mar– tinus a Torrecilla (1678), quia in comitiis generalibus regum voluntati non plene se submittebant (1). In quaestione quoque de discretis abolendis vel restituendis (2) monarcha immodicae potestati sibi ex arbitrio arrogatae nimis forsitan indulsit. Phi– lippus V prohibuit Capuccinis hispanis quominus comitiis ge– neralibus an. 1712 et 1718 interessent, idque ob causas rerumque adiuncta politica (3). Circa idem tempus almnni provinciae Ca– talauniae partes Caroli Austriaci patentius sequendas susceperunt, idcirco in exsilium pulsi fuere; sed minister -generalis Micbael a Ragusa an. 1715 coram rege veniam et gratiam exoravit atque impetravit, quandoquidem regia mnnificentia et Iiberalitate an. 1718 novum exstruitur coenobium - veteri armis diruto - in civitate Barcinonensi (4). Notum est Ordinis ministros generales suam electionem re– gi.bus notam facere, et antequam visitationem provinciarum in– ciperent, facultatem ab eisdem impetrare. Ut plmimum facultas libenter dabatur, at non semel aemuli illam impedire conantur. Dum an. 1648 Innocentius a Oaltagirone Hispaniam versus pro~ peraret, rnmor Matriti spargitur, quod gnbernium bispanicum id non permittebat ob nuperrima dissidia conspirationis nobi– lium Flandriae, in qua implicabatur Carolus de Arenberg Bru– xellensis; sed difficultas superatur. Non ita facilis fuit adventus Stephani a Caesena, quippe qui provincias Neapolis et Siciliae an. 1675 aggressus est perlustrare absque permissu regio; quam ob rem facultas eidem denegatur, eamque nonnisi post annum babere potuit. Pariter Micbael Angelus a Ragusa licentiam quam an. 1713 postulavit, ineunte an. 1715 tantum obtinere potuit (5). (1) Cf. MELCHOR DE PoBLADURA, LoB Frniles Menores Cap11chinos en Castilla, p. 140-141. (2) Of. MELCHIOR A POBLADURA, Histol"ia genei·aZiB, Pare II, t. I, p. 144 sq. (8) Cf. lDm,r, Zoo. cit., p. Z9 sq. · (4) Vide Bupi·a, p. 155. (5) Cf. HIEROTHEUS OONFLUENTINUS, Epito1ne hiBtoi·ioa, p. 477 ; BC, t. V, p. 368. Idem rex Philippns V vel einsdem administri an. 1711 duos provinoiae Castellae
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz