BCCCAP00000000000000000000760
466 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM quidem inter primarios magnates, quos Grandes vocant, eos cooptabant; qui quidem titulus maximi decoris monumentum est. Sermonibus hac occasione habitis luce clarius apparet ne– cessitudo, quae inter Hispaniae reges et Ordinem nostrum in– tercedit (1). 365. - Non semel gubernium Matritense conquestum esse novimus quod Sedes apostolica non eandem libertatem conce– debat Oapuccinis hispanis, qua Oapuccini galli gaudebant, ut rei publicae negotia pertractarent (2). Nihilo tamen minus eorum aliqui dexteritate propria magnam laudem sibi conciliarunt, Di– dacus a Quiroga (t 1648), provinciae Oastellae ahimnus, « in po- 1iticis summus, tota enim vita ille negotia publica tractaverat, etiam octogenarius, aut fere, erat auxilio regi et directioni uni– versis legatis > (3); an. 1623 una cum Hyacintho a Oasale quae– stionem circa matrimonium a príncipe de Galles ineundo per– tractavi t, in qua eius opinio vicit (4). Imperator Ferdinandus III et Philippus IV ad secretiora consilia capienda illum sibi adsci– verunt; in quaestionibus in congressu Ratisbonae disputatis sententiam Valeriani Magni Mediolanensis propugnavit, qui desiderabat ut dux A. Wallenstein imperialibus militibus praesi– deret; Mariá Austriae imperatrix eum apud se Vindobonae voluit; exinde Matritum accitur ut conscientiam moderaretur Mariae Teresiae regiae Philippi IV :filiae, quae postea regí chri– stianissimo iuncta est matrimonio (5). Oirca ídem tempus, medio scilicet saec. XVII, alii duo alumni provinciae Oastellae incla– ruerunt, nempe Alexander a Valentía, qui an. 1633 in Germa– niam mittitur ad gravia quaedam negotia tractanda, et dei~de in regiam aulam Matritensem ob eandem causam se confert; imo ut his negotiis componendis liberius vacaret, an. 1651 (1) Cf. BC, t, V, p. 367 sq. j MELOROB DE PoBLADUBA, Loa Generales de la Orden Cap1ichina Grandes de España de primera clase, in Collect. Franc., 1943, t. XIII, p. 253-302. De oonoionatoribns anlicis et inqnisitoribns, vide supra, p 82. (2) Cf, MELCROB DE PoBLADUBA, Los F1·ailes Menores Capuchinos eu Caatilla, p. 1'2. (3) Cf. CABAMUEL, Theologia fundamentalis, t. I, n. 825, Franoofnrti, 1651. (4) Cf. MABTIN DE ToBBECILLA, Apologema, espejo 11 excele11oías, p. 351, Tnrín, 1673 (5) Cf. BC, t. V, p. 364. De eo loqnitnr F. Sohiller in drammate historico Walle11stein. Cf. J. CUVELIER, CoYrespondance de la cou1· d' Espagne sur les affaire, des– Pays-Bas au xvne siecle, t. II, p. 635, n. 1908, p. 644 sq., n. 1936, p. 647, n. 1941, p. 648, n. 1942, p. 670 1 n. 2009, Brnxelles, 1927.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz