BCCCAP00000000000000000000760

464 HISTORU GENERALIS ORD. FR. MIN. C.APUCCINORUM medicum et consiliarimu suum nominaverat, apud ipsum morari posset. Mortuo autem príncipe, Elisabetha Amalia, _eius coniux, suae conscientíae moderatorem filiorumque praeceptorem obti– nuit Gabrielem (Pontifeser) a Klausen (1653-1707), qui una cum socio Tiburtio ab Innsbruck usque ad an, 1692 in praefata aula multum adlaboravit in munere obeundo (1). Pi'incipes electores in valle Rbeni degentes saepe in consilia– rimn Fratres Capuccinos adsciscelJant, eisque legationes commit– tebant. Mansuetus a Zornheim (t 1679) « in ponderosis negotiis destinatur Romam » a Landgravio príncipe Ernesto Hessen-Rhe– infels (2). S. Congregatio Episc. et Regul. die 23 septembris an. 1702 iniunxit moderatori provinciae Bavariae ne a coenobio Mergentbeim quemdam sacerdotem principis de Hohenlohe cu– rionem amoveret (3). In aulam Brunsvicensem fratres ex variis nationibus (Germanía, Gallia et Italia) identidem accersebantur qui haereticos ad :fidem reversos erudirent et magnatibus a con– siliis essent, inter quos recensetur fnturus minister generalis Joannes Petrus a Busto Arsizio (t 1700), a plnribns Europae prin– cipilms peculiariter dilectus (4). 363. - Nemo tamen exinde suspicetur omnibus difficultatibus fratres fuisse expertes ex parte imperatorum et principum. Con– :firmata enim pace Westpbalica an. 1648, cum in Palatinatum rediisset Carolus Ludovicus, Pa1atini Rhenani comes, utpote qui erat calviniana tabe infectus, multa adversa intulit Oapuccinis, praesertim illis qui Heidelbergae morabantur; nam vetuit civi– bus quominus aliquid illis traderent ad vescendum (5). Ipsemet Leopoldus I nimio ardore causam patrocinandam Capuccinorum suscepit, qui unum tantum custodem ad comitia generalia mit– tere poterant; an. 1671 unus pater Romam ablegatur cum lit– teris commendatitiis imperatoris, sed repulsam tulit; quocirca imperator iterum Romam litteras mittit, minitans nunquam se (1) Cf. AoAPIT HoHENEGGER, op. oit., p. 712 sq., 715 sq.; M. HEYRET, P. Mai·– cus von Aviano. Sein Briefwechsei nach dem Hauptinhalt und den geschichtliohen Zu– sam1nenhiingen, t. IV, Münohen, 1946. De oonfessariis et oonsiliariis aliornm prin– oipnm vide supra, p. 115. (2) Cf. HIEROTl'IEUS CONFLUENT:rnus, P,·ovinoia Rlrnnana, p. 131. (3) Cf. B1iUarii regestu1n, n. 1724, in AOC, 1894, t. X, p. 151. (4) Cf. BONAVENTURA VON MElm, Das Predigtwesen, p. 453; HmROTHEUS CoN– FLUENTINUS, .Epitome historica, p. 459 ; BC, t. II, p. 305. (5) Cf. HIEROTHEUI! OONFLUENTINUS, Provincia Rhenana, p. 165 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz