BCCCAP00000000000000000000760
-462 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. C.A.PUCCINORUJII neret (1). Emmericns Sennel a Komárom (1622-1685), provinciae Austro-Hungaricae alumnus, cum du()bus imperatoribus Ferdi– nando III et Leopoldo I amicitia coniunctus est, quorum primus saepius in aula, alter vero iugiter secum ad latus habere cupiebat; eius consilio tam imperatores quam caesarea propemodum uni– versa aula et undique advenientes legati in rebus summe arduis et gravissimis negotiis tractandis usi sunt; an. 1680 idem archie– piscopus Vindobonensis renuntiatur et postmodum ínter impe– ratorii supremos consilii consocios cooptatur; ex quadraginta quinque milia aureorum nummorum, quos reliquit, tria milia bello adversus Turcas gerendo destinavit (2). Memorandus est etiam venerabilis Dei servus Marcus ab Aviano (1631-1699), qui suis peregrinationibus totam fere Europam perlustravit ad príncipes erudiendos et consulendos inde ab an. 1680 usque ad suum obi– tum, atque magnam exercuit vim et auctoritatem in eos qui rem publicam moderabantur; Tirolem et Bavariam invisit, Austriam, Galliam, Belgium, Helvetiam et Hungariam peragravit; Hispa– niam quoqne et Scotiam adivisset, si hominum mala mens et adversa rerum adiuncta id non impedivissent. Maxime autem Leopoldum I imperatorem opera et consilio ipse adiuvit, uti ex quadringentis et amplius epistolis ad illum missis et delatis Iu– culenter coniicitur (3) ; magna ex parte ei accepta referri debet victoria apud Vindobonam an. 1683 de minitantibus Turcarum copiis reportata, qua ::Mahumetanorum vires valde in occidente fractae sunt; quippe quod inter principes christianos socia foedera iniunxisset (4). (1) Cf. BC, t. IV, p. 183-207; Rocco DA 0EBINALE 1 Storia delle missioni dei Cappuccini, t. IJ, p. 630 sq., Roma, 1872; OUTHBERT, O. F. M. OAP., I Cappuccini. Un contributo alla storia della controriforina, ed. Arsenio da S. Agata, p . 345 sq., Faenza, 1930; GERll!AN ABGOTTSPON, 0. F. M. 0AP., P. Valerianus Magni, Kap11ziner (1586-1661), Olten, l939 (Bibl.). (2) Cf, BC, t. I, p, 129-130 ; G. GUILLOT, Le P. Enierick 1·eligieux des F1·eres Mi– neiws Cap11cins, 6veque de Vienne (Antl'iche) et 11tinistre de l'empe1·e1w Lépold I (1659-1685). D'apr~B des documenta inédits, in ~tudes Frano., 1907, t. XVII, p. 641-658. (3) Cf. O. KLOPP, Corrispondenza epistola1·e trn Leopoldo I imperatore ed ii ' P. Mai·oo d'.Aviano, Cappnccino·;· Graz, 1888; M. HÉYRET, P. Marcus von .Aviano. Sein Briefweohsel nach dem Hauptinli,ilt u,id den geeohiohtliohen ZuBa11>1nc1~Mingcn. Bd. II. Dei· Romisch-deutsche Kaiser Leopold I. ttnd P. Markus {1680-1699). Naoh den Ori– ginal-Handschirijten, Miinchen, 1938, (4) Cf. BC, t. II, p. 295 sq.; LOUIS-ANTOINE DE PORRENTRUY et ERNEST MA– RIE DE BEAULIEU 7 0. F. M. 0AP., .Aplitre, dipiomate et g11errier: Le Vtf1t, P, Maro
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz