BCCCAP00000000000000000000760

452 HISTORIA GENERALIS ú RD . FR. MIN. C PUCCINORUM tatem impugnabant; nihilo tamen mini.is S. Congregatio Episc. et Regul. ter saltem, nempe die 6 novembris an. 1703, 29 fe– bruarii et 6 martii an. 1704, contrariis partibus frustra repugnan– tibus, decrevit Fratres Capuccinos posse concedere habitum, seu scapulare parvuro necnon tertiarios dirigere et moderari. Quam decisionem pontificia auctoritate Clemens XI postmodum robo– ravit (1). 350. - Adhuc saeculo XVIII frequenter vetera Capuccino– rum iura impugnantur, quae tamen dum superiores Sedem apo– stolicam adeunt, plane statim asseruntnr et roborantur. A. Mat– tencci, O. F. M. Obs., ausus est fateri Fratribus Capuccinis oni– nino prohibitam esse collationem religiosi habitus tertiariis sae– cularibus (2) ; sed is « per Reverendissimum Patrem Petrum +VI, a Luca emeritum, doctum ac sedulum Capuccinorum procurato– rem generalem humiliter monitus et convictus de illius (propo– sitionis) insubsistentia, ingenue fassus fuit ipsum non habuisse notitiam de decretis S. Congregationis emanat.is inter PP. Capuc– cinos et Patres suae Religionis regni Sardiniae..., adeoque in alio illius opere ipsum paratum esse ad dictam propositionem mode– rnndam et corrigendam » (3). Insuper Benedictus XIII iterum iterumque eandem rem declaravit, quod etiam fecit Clemens XII (4) . Denique Benedictus XIV const. Laudabile (2 aug. 1745) iniustissimam adrogationem. Minornm Observantium qui, non obstantibus quam plurimis constititionibus et decretis Sedis apo– stolicae, sil>i vindicabant peculiariter ius in tertium Ordinem viros et mulieres recensendi, iterum retundit, óccasione capta ex liti– giis inter ipsos et Fratres Excalceatos de Peñar¡rnda, et decreta confirmat quibus eadem et par facultas in t ertium Ordinem agnoscitur aliis franciscalibus familiis, scilicet Recollectis et Ca– puccinis (5). (1) Cf. BC, t. I, p. 144-145; t. III, p. 223: breve Enianamnt m,per (29 mart. 1704). (2) Cf. O.ffeoialis c1wiae regulai•iB satis instr·uotus, p. 316, Venetiis, 1701. (3) Cf. PETRUS MARCELLINUS DE LuccIA, op. oit., p. 315. (4) Cf. BENEDICTUS XIII, Ratio apostolici (24 maii 1726), et Quipaoe1n (21 iul. 1729) ; CLEMENS XII, .Ll.postolicae sei·vitutis (23 iul. 1735 ), in BC, t, I. p. 174, 203. Cf. GABRIELE DA MODIGLIANA, o. F. M. CAP., Di/esa della na1Tazione del principio j pi·og,·esso e stato presente di tutta la Serafioa Religione Oappucoina, p. CCCLV, sq., Venezia, 1758. (5) Cf. Bullarii regestunt, n. 2350, in AOC, 1894, t. X, p. 356; Benedictí XI V bnllariunt, t. I, p. 574-50, Prati, 1845.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz