BCCCAP00000000000000000000760

450 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM tatem Fratribus Oapuccinis indesinenter agnoverunt et asse– ruerunt; ímo quotíescumque novae lites tum ínter Fratres Obser– vantes tum ínter Fratres Tertii Ordinís Regularis adversus Fra– tres Oapuccinos exortae sunt, illud ius toties roboratum est. Et primo quidem ut aemulis silentium imponeret, S Oongre– gatio Episc. et Regul. decreto diei 17 septembris an. 1620 fa– cultatem huiusmodi nostratibus competere declaravit (1). Sed mox lites et controversíae oboriuntur. 347. - Tertiarii Regulares congregationis Galliarum, prae– sertim in provincia Normandiae, conati sunt Minores Oapucci– nos hoc iure privare; attamen superiores generales Ordinis an. 1656 supplicem libellum A.lexandro VII porrexerunt, qui rem selecto patrum cardinalium coetni commisit examinandam et di– rimendam ; qui quidem coetus, negotio serio perpenso, die 17 septembris an. 1658 deliberavit ut usque ad novum ordinem permittendum esset tum 'rertiariis Regularibus tum Fratribus Oapuccinis landatae provinciae habitum tertiariis saecularibus conferre, « modo tamen id facerent in ecclesiis suorum conven– tuum et non alibí» ; quod etiam auctoritate Clementis IX an. 1669 confirmatum est (2). His tamen concessionibus frustra re– fragantibus, pax et concordia restit,utae non sunt, atque praedicti Tertiarii Regulares, ineunte an. 1672 decretum obtinuerunt, quo ípsis tantum competere huinsmodi ius declarabatur; exinde conqueritur procurator Ordinis generalis, promittens se breve Clementis IX in medium proferre, sed quia id opportune non praestitit, Summus Pontifex Clemens X decretum S. Congrega– tionis in favorem Tertiariorum Regularium confirmavit (3). 1 d– circo Amedeus a Bayeux ius Oapuccinorum vindicare sategit, et ut liti finis imponeretnr accersitur Romam ipse et unus ex Tertio Ordine Regulari delegatus, qui re mature perpensa, con– cordiam adfirmarunt et subscripserunt una cum duobus patrilms cardinalibus; quam subscriptionem Clemens X, abrogata priore eius constitutione Exponi Nóbis, rescissisque qnibuslibet aliis Jitteris et statutis in contrariurn, adprobavit an. 1675, aperte (1) Cf. BC, t. I, p. 63. Hoo decreto abrogatnr deoisio a S. Congrego.tione lata an. 1616. Cf. MELOHIOR A POBLADURA, Hiatoría generalíB. Pars I, p. 359. (2) Cf. breve Exponi Nobia (22 nov. 1669), in BC, t. V, p. 100. (3) Cf. breve Exponi Nobia (10 oot. 1672), in BC, t. V, p. 15-16.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz