BCCCAP00000000000000000000760
446 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM atque concessit ut confessarios extraordinarios « dumtaxat Ca– puccinos > eligerent (1). 343. - Insuper interdum fratres, licet inviti, curam mode– rationemque spiritualem aliorum monasteriorum suscipiunt. Post dimidiatum saec. XVII Capuccini helvetici moderabantur mo– niales Cistercienses in Rathausen et Eschenbach, atque Bene– dictinas in Sarnen; alumni ítem provinciae Alsatiae efficaci– ter hoc ministerium exercebant (2); sacerdotes provinciae Tiro– lensis curam habebant Benedictinarum in Münster (Helvetia) ab an. 1695 et in Sonnenburg ab an. 1700, sororum vulgo En– glische Fraulein in Merano ab an. 1721, et alibi (3). Silvester a Polcenigo pro monialibus S. Clarae civitatis Goritiae consti– tutiones ex nostris ut plurimum desumptas composuit, quae die 27 septembris an. 1652 sunt approbatae (4) ; item curae Capuc– cinorum commissae erant S. Olarae sorores in Romans, dioece– seos Viennensis in Gallia (5), et aliae civitatis Bisuntinae (6). An. 1674 obtinebant moniales S. Mariae Magdalenae oppidi Ponti (Bruck) in Bohemia ut sacerdotes nostri deputarent~r confes– sarii, a quibus cetera quoque sacramenta acciperent (7); e con– tra1·io an. 1679 iidem relinquebant curám spiritualem monasterii Augustinarum sororum civitatis Varese, quod aban. 1600 mode– rabantur (8). Angelicus (Viglini) a Neapoli (t 1731), postea epi– scopus Tropensis, auctoritate Benedicti XIII in omnia quasi sanc– timonialium monasteria Neapoli exsistentia libere pro suo arbitrio ingredi poterat sacri ministerii causa (9). 344. - Praeterea ad aliquas novas in ecclesia Christi instau– randas congregationes religiosarµm sororum sedulam impende- (1) Cf. breve Sac,·osanctmn apostolatus (23 nov. 1625), in BC, t. V, 296. (2) Cf. BC, t. V. p. 228 sq. (3) Cf. AGAPIT HOHENEGGER, Gesohickte, t. I, p. 143 sq., 671 sq. (4) Cf. BC, t. IV, p. 275. In oivitate Merani an. 1658 exoritur lis inter mo– n11.sterium Clarissarum et prinoipem episoopum Curiensem Joannem VI ratione pri– vilegii exemptionis; ad paoem et oonoordiam instauranilam, quae tandem an. 1670 asserta est, advooati sunt Capuooini. Cf. AGAPIT HoHENEGGEB, op. oii., t. I, p. 356. (5) Cf. Bullarii regestum, n. 1674, in AOC, 1894, t. X, p. 149. (6) Cf. EMERIOH VON HALL, Siebenjiihrigs WanderBchafft, p. 113, Innsbruok, 1753. (7) Cf. BC, t. IV, p. 220-221. (8) Cf. VALDEMIRO DA BERGAMO, I oonventi 6 i Oappncoini •dell'antico duoato di Milano, P . I, p. 234, Crema 1893. (9) Cf. BC, t. I, p. 181. Vide s1tpra, p. 426.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz