BCCCAP00000000000000000000760

444 HISTORIA GENER.ALIS ORD, FR. MIN. C.APUCCINORUM gravem causam ; maxime autem exceptio ad hanc regulam babe– batur cum de monialibus Capuccinis esset quaestio. In comi– tiis generalibus an. 1712 celebratis authentice declaratur quod etiam in provinciis ultramontanis, ubi universaliter confes– siones saecularium excipiu.ntur, praeter facultatem Ordinarii loci, requiritur quoque licentia superiorum Ordinis (1). Praeterea de:finitorium generale an. 1746 statuit ut confessarius ordina– rius ad coenobium rediret, quum extraordinarius adesset, et semel in anno per decem dies continuos spiritualibns exercitiis vacaret; quam quidem decisionem die 18 maii an. 1747 Bene– dictus XIV approbavit (2). Ad colloquia ineunda cum moniali– bus absolute requiritur licentia in scriptis toties quoties obti– nenda a ministro provinciali ; si quis autem absque illa facul– tate monasteria adiret ad colloquendum moniales, puniebatur tanquam constitutionum transgressor (3). Tandem circa ingres– sum in sanctimonialium monasteria servatur etiam vetus severa disciplina, cuius observantia saepe in capitulis generalibus com– mendatur (4). Oirca moniales aegrotantes Olemens XII Fratribus Capuccinis Galliae facultatem impertivit monasteria ingrediendi, idemque fecit Benedictus XIV (15 martii an. 1749) cum Oapuc– cinis Germaniae, cogente necessitate (5). 342. - Quamquam, ut innuimus, spiritualis moderatio mo– nasteriorum Oapuccinarum sororum suscipiebatur, aegre su– periores consensum praebebant; attamen, ut plurimum, vo– lente et iubente Sede apostolica sumebatur. Clemens XII re– vocans concessionem factam a Benedicto XIII archiepiscopo Rossanensi pro sororibus S. Olarae, probibuit quominus ullus nostrum in provinciis Italiae ab episcopis deputaretur confessa– rius ordinarius monialium, nisi pro aliquo monasterio Oapucci– narmn sororum, quo in casu deputatio per litteras apostolicas :fieri oportebat (6). (1) Cf. Collectio authentfoa, in AOC, 1892, t. VIII, p. 22. (2) Cf. Gollectio authentica, in AOC, 1892, t. VIII, p. 183, n, 68; BC, t. VIII, p. 124 ; t. v. p. 20-21. (3) Cf. VENANTIUS A L1sLE-EN-R1GAULT, O. F. M. CAP., Monmnetita ad oonsti- tutione3 Ordinia Fr. Min. Gapuócinornm pertinentia, p. 564 sq., Romae, 1916. (4) Cf. VENANTIUI!! A LISLE-EN-RIGAULT, op. cit., p. 566. (5) Cf. breve Gttm aio1st (26 sept. 1733), in BC, t. V, p. 18; t. VII, p. 407. (6) Cf. breve Ex inittncto (23 maii 1736), in BC, t. III, p. 97-98.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz