BCCCAP00000000000000000000760

DE H.AIHTUDINE .AD ORDINES RELIGIOSORUM 441 Oyprianum a Gamaches, qui nomine reginae Ang1iae Henricae facultatem postulaverat iterum instaurandi in regio Londinii sacello sodalitium sanctissimi rosarii, fatetnr se eo libentius id concedere, « quo sacrum. hoc deposHum Ordini nostro commis– sum tibi (Oypriano) tuoque sacro Capuccinornm committendum agnovi, cumque mihi Ordinique meo multa semper fuit eritque necessitudo e;x illustrissimorum Patrum nostrorum Francisci et Dominici foedere » (1). In cuius fraterni foederis signum in co– mitiis generalibus an. 1667 statutum est ut commemoratio S. P. Dominici a nostratibus divini o:fficii in suffragiis fieret post com– memorationem S. P. Francisci ; et praeterea, expleto capitulo generali 1671, supremus Ordinis moderator a Summo Pontífice obtinuit ut quoties celebraretur offi.cium S. Francisci, adderetur commemoratio S. Dominici (2). His addere iuvat quod Franci– scus a Mallorca (t 1727), occasione erectionis cuiusdam conso– ciationis tertii Ordinis dominicani in monasterio · Fr. Praedica– torcum Maioricae concionem panegyricam habuisset in laudem S. Thomae, quae an. 1697 Barcinone in lucem edita est; insu- per Stanislans M. a Potenza (t 1774) die 9 aug. 1755 laudatio– nem funebrem dixit magistri generalis eorundeni ]fr. Praedica– torum Antonini Bremond (3). Nihilominus quandoque controver– siae in aliquibus locis agitatae sunt; contra Dominicanos conce– ditur praecedentia Capuccinis an. 1717 in oppido Putiniani, prov. Barensis, 1demque factum est an: 1757 in oppido Morcone (4). 338. - De Oarmelitis nihil fere dicendum est, praeter i lla quae iam circa eorum reformationem innuimus, nisi quod iurgia aliquando exorta sunt, uti illa famosa quaestio Salernitana de legatis, quae tandem an. 1709 in favorem Oapuccinorum soluta est (5); et alía quam alumni pro v. Navarrae semel et iterum (1) Cf. CYPIUEN DE GAMACI-rns, O. F. M. CAP., MémoireB de la 1niBBion des capucins de la pi·ovinoe de Pa1•i3 p1·es de la reine d' Angleter,·e, p. 230, ed. Apollinaire de Valenoe, Paris, 1881. (2) Cf. AOC, 1891, t. VII, p. 78, n. 15; Tabulae capituloru1n, t. II, f. 187r (qnoad primnm); t. III, p. 45 (qnoMl alternm, qaod deest in AOC). (3) Orazione detta ne' f1inei·alí del Revmo. P. .Antonino Bremond, 'ntaesll'o gene– rale dell'Ordine de' Predioatori, nel tempio 1·eale di S. Domenico di Napoli, Napoli, 1755.' (4) Cf, BC, t. III, p. 110-111; t . VIII, p. 264. (5) Cf. ne, t. III, p. 55; PETRUS MARCELLINUS DE Luccu, De fore PP. Min S. Franoisci Oap11ccinorum deoiso, p. 132-169, Romae, 1737.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz