BCCCAP00000000000000000000760
438 HISTORIA. GENERALIS ORD. FR. NIN. C.APUCCINORUM cum facultate ad alium Ordinem migrabant, nullatenus com– morari possent in provincia in qua vel religiosam professionem emiserant vel religiosum habitum gestaverant (1); quam quidem ponti:ficiam constitutionem confirmavit Innocentius XII apo– stolico brevi Ex iniuncto (12 iun. 1697) et in perpetuum vali– turam declaravit, additis poenis in eos qui praedictos fratres demigrantes retinerent (2). Contigit autem quod duo alumni provinciae Flandro-Belgicae, impetrata licentia a S. Poeniten– tiaria, an. 1721 ad Cistercienses monasterii Aureae Vallis demi– graverint; sed statim ac ipsum supremum tribunal de constitu– tione praefata Innocentii XII certius facturo est, Internuntium .Brnxellensem monuit decretum -fuisse iam revocatum atque ir– ritum (3). Quoad receptionem candidatorum regularium apud Fratres Oapuccinos nihil novi statutum est, nisi qnod alumni qui post religfosam professionem emissam ad alium Ordinem transierant, in quo iterum professi erant, amplius non reciperentur (4). 335. - Quandoque ipsi Capuccini in reformatione regula– rium peragenda operam suam impendunt. Urbanus VIII Hiero– nymum a Castelferretti (t 1626) constituit visitatorem et refor– matorem generalem omnium utriusque sexus regularium, necnon comprotectorem quorumcumque Ordinum religiosorum speciali ali qua protectione destitutorum (5). Idem Sumrnus Pontifex regi Polonorum nuntiavit (Religiosus ordo, 12 febr. 1633) se Basilium ab Aire (t 1667) visitatorem apostolicum nominasse Ordinis S. Pauli primi eremitae, qui « a pristina morum disciplina at– que a veteri optimarum legum observantia ad solutiorem quan– dam vivendi licentiam prolapsus erat,, ut « ad maiorum suo– rum instituta ac severiorem antiqui iuris normam revocetur » (6). An. 1638 e vita cessit in coenobio ebroicensi (Evreux), prov. (1) Cf. breve Pastornlis ojficii (17 deo. 1664), in BC, t. I, p. l 11. (2) Cf. BC, t. I, p. 139 sq. (3) Cf. HIER0THEUS C0NFLUENTINUS, Epitome histo1·ica, p. 482. (4) Cf. Oonstitutiones an. 1.638, cap. II, p. 12; Oollectio authentica, cap. gener. 1643, in AOC, 1890, t. VI, p. 237, n. 34. (5) Cf. AOC, 1889, · t. V, p. 166; HIER0THEUS C0NI' LUENTINUS, op. cit., p. 363 sq.; MARCELLINUS DE PISE MATISC0NENSIS, Ánnalee, t. III, an. 1626, p . 614 sq. (6) Cf. BC, t. !, p. 265; HILDEBRAND DE H00GLEDE, 0. F. M. ÜAP., BasilB d' Airo, Note mr de11x ou trois capuoins de ce nom, ·¡n Collect. Franc., 19Bl, t. I, p. 81-83.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz