BCCCAP00000000000000000000760

DE. HABITUDINE ORDINIS ERGA HIERARCHIAM 435 Nuntius apostolicus Hiberniae quasdam censuras ferret in eos qui confoederationem cum haereticis inierant, plurimae exortae sunt controversiae ad Romanam Ouriam illico delatae; tune Nuntius Urbem misit suum legatum missionarium nostrum hibernum Richardum 0' Ferrall, qui str'enue causam catholicorum tuitus .est; eius tamen adve!lsarii plurimís calumniis et vindiciis eum aftecerunt, sed ille ipso mortis . momento (13 aug. 1663) solem– niter manifestare potuit ·se veritatem · semper cum modestia et caritate exposuisse tam verbis quam scriptis. Res utique erat nimis implicata ita ut etiam ex parte Ordinis ei deesset auxi– lium, sed ab anno 1646 usque ad annum 1663 protectionem con- . gregationis pro negotiis Hiberniae constitutae meruit (1). In provincia Helvetiae an. 1672 congregatur capitulum Ba– dae; sed Nuntius apostolicus Eduardus Cibo aliquos su:ffragato– res iure su:ffragia ferendi privavit; quapropter religiosi sodales commoti ad S. Oongregationem confugiunt, quae an. 1678 de– cretum fecit ut electiones libere peragerentur ; et exinde mini– ster provincialis prohibuit quominus pro cuiusque privato árbitrio recursus fieret ad Nuntium; is au~em iniuriam sibi factam arbi– tratus, motu proprio commissarium ad capitulum destinat an. 1679 celebrandum. Qnum rumor huiusmodi propagaretur, patres capitulares edocti capituli celebrationem ante diem dictum agunt; electionibus iam peractis, commissarius advenit, qui nullo modo admittitur, ideoque ad Nuntium Lucernae se contulit, apud quem facta enarravit. Nuiltius acta capituli abrogat et rescindit; pa– tres autem capitulares Romam iudices appellant. Quamobrem ad concordiam et pacem stabiliendam media via invenitur, scilicet minister generalis confirmationem electorum Nuntio transmittit, a quo minister · provincialis una curo definitoribus eam postu– lavit (2). Vi apostolici brevis Pastoris officii (5 maii 1733) Clemens XII statuit quod recursus religiosorum essent nulli et irriti, nisi gradatim fierent, nempe a loci superiore ad ministrum pro– vincialem, a provinciali ministro ad superiores generales, ante– quam ad alia tribunalia remitterentur. Contigit autem an. 1740 (1) Cf. AOC, 1922, t. XXXVIII, p. 290 sq. (2) Cf. Oh.ronioa prov. Hslvetiaa, p. 884 ; SIEGFRIED VON K,I.ISERlílTUHL, Zur Ge6ohiohto unserer Provin#kapitel, in Oollect. Helvet; Fra11e., 19fJ9 1 t. II, p. 156 sq;

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz