BCCCAP00000000000000000000760
424 HISTORIA GENERALlS ORD. FR, MIN. CAPUCCINORUM de Propaganda Fide constituit universorum haeredem » (1). E vita migravit die 14 febr , an. 1719. 326. - Sacrae purpurae honore decorari renuerunt : Fidelis a S. Germano (t 1622), magnus sui aevi praeco evangelicus; Hyacinthus a Oasale (t 1627), cuius in dicendo vis et gravitas cum summa in negotiis publicis pertractandis prudentia et exi– mia vitae sanctimonia coniunctae erant; Hieronymus a Narni (t 1632), semel et iterum Palatii apostolici sacer concionator et Ordinis vicarius generalis; Josephus du Tremblay a Parisiis (t 1638) et Didacus a Quiroga (t 1648), uterque a regibus et principibus plurimi habitus; Franciscus (Di Negro) a Genua (t 1650), pontificii pariter Palatii sacer concionator et Ordinis procurator generalis; Valerianus (Magni) a Mediolano (t 1661), qui singulari studio animarum saluti consuluit et scriptione libro– rum et arte negotia publica tractandi fuit illustris (2). Insuper Adeodatus a Bononia (t 1654) infulas episcopales recusavit, dom– que inter patres cardinales erat cooptandus, morte praevenitur (3); quod vero ad Oarolum de Arenberg a Bruxellis (t 1669) spec– tat, « ecclesiae summis ecclesiasticis dignitatibus saepe illum lacessivit, quas tamen ne propriae o:fficerent humilitati, constan– tissime renunciavit » (4); Gabriel (Pontifeser) a Klausen (t 1709) semel et iterum sacrae purpurae honorem recusavit (5). Impe– rator Leopoldus I an. 1685 a Sede apostolica postulavit ut Eme– ricus (Sennel) a Komárom, archiepiscopus Vindobonensis, ad sacrae purpurae fastigium eveheretur; sed interim e vivís su– stollitur (6). 326a. - .Auno 1623 e vita migravit Henricus e ducibus Lo– tharingfae, qui postquam an. 1610 episcopatum Viridunensem resignaverat, a Paulo V facultatem obtinuit ínter Fratres Oa– puccinos vota religiosa nuncupandi; ob infirmam tamen vale– tudinem non potuit sui voti compos fieri, attamen in coenobio (1) Cf. BC, t. I, p. 149 sq. (2) Horum oandidatorum notitiae biographioae reperinn~ar in t. III landati operis Comti biografici e ritratti di Paari illustri, Roma, 1850; de qnibus infra quo– q a.e eri t ser1no. (3) Cf. PELLEGRINO DA FoRLi, Ánnali, t. II, p. 363-368. (4) Cf. BERNARDUS A BONONIA, Bibliotneoa Bcripto1 ·1.mi , p. 58. (5) BC, t. IV, p. 134-138. (6) Cf. BC, t. I, p. 129 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz