BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONE APOSTOLICA. - CONCIONAIORES 25 . - D. - DE SUBSIDIIS AD CONÓONES COMPONENDAS. rn. Varii indices. - 20. Artes sciendi. - 21. Encyclópaediae c:onciona– toriaé. - 22. Libri exemplorum. 19. - Supervacaneum videtur nexum ínter scientiarum studia et sacri verbi exercitationes intercedentem novis argumentis demonstrare. Hoc loco illum memoramus ut proclivitatem indi– cemus scriptorum Ordinis ita opera exarandi ut concionatoribus quam maxime utilia esse possent; quapropter müs introductus iam fuerat eisdem indices rerum proposita argumenta contionum adventú.s, quadragesimae et alia huiusmodi continentes, idque fiebat non tantum in operibus scriptis ad sacram scripturam, theologiam, vitam spiritualem, attinentibus; sed in illis quoque quae quaestiones philosopbicas pertractabant. Exempla buiusmodi ex bis quae in sectione de studiis protulimus depromi possunt. Bonaventura a l\1ehr hanc pecnliarem notam Bonaventurae a Langres et Iuvenalis a Nonsberg (1635-1713) paulo fusius ad instar exempli proponit (1). Hoc autem optimum subsidium esse ad conciones conscribeudas, .nerno est qui non videat. 20. - Ivo Parisiensis (t 1677), « totius Galliae sua aetate com– muniter appellatus phoenix», artem quandam invexit, qua innu– mera ad cuiuscumque rei probationem m(:ldia suggereret, sive de quaestionibus nioralibus, ,sive de politicis, sive theologicis ce– terisque eiusmodi fieret sermo; atque mat~ria ita exscrevit ut qua– tuor volumina in folio ediderit, addito copiosissimo indice ad con– cionatorum utilitatem (2). Et profecto verbi Dei praecones ma– gnum fructum ex illorum attenta lectione capient. Ide:rn argu– mentum explicandum aggressus est Iuvenalis a Nonsberg qui synopsim artis magnae sciendi composuit (3) atque principia fun- (1) Cf, BONAVENTURA A MEHR, De hiato1"iae praedicatfonis. . . 8cie,itijica pe,·ve– stigatione, in ·Ooileot, l!ranc,, l!l41, t. XI, p. 380-386. (2) DigeBtum Bapientiae in qiio habetii1· Bcientiariim omnium rerunt divina,;ii,ii atq1ie · h,umanari,nt nexue et ad prima principia 1·eductio, t. I, Parisiis, 1648 (2 8 ed. 1659), t. II, Parisiis, 1658 (2• ed. 1660), t. III, Parisiis, 1661, t. IV, Lugdnni,. 1672. Cf. Blm~ NARDUS A BONONIA, Bibliotheca, Bcriptormn, p. 163. (3) .ArtiB magnae BCiendi breviBBima By11opBiB; .BMt mentís h1im1mae foecundum, co1n– mo11itorimn ad i1ivenie11dunt et diBcurr6ndum ordinat1wt, quo sine magno labo1·e de quo– éumque dato Bcibili innu1neri conoeptus et arg1imenta reperiri poeeunt, ac p1·oinde Dei prnec01iibus ao scie11tiaru1n studioeis profutumni, Salisbnrgi, 1689.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz