BCCCAP00000000000000000000760
414 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. C.APUCCINORUM ecclesiasticis tuendis indignati insurrexerunt; anno autem 1655 strenue obstiterunt liberae electioni religionis, quae in theolo– gica consultatione Lucernensi perpendebatur ; immo ut catho– lici populi adversus haereticas protestantium sectas, si opus esset, suam fidem animose propugnarent, sacras canciones habe– bant, eosque deinde in bello pro religione suscepto adhortaban– tur ut constanter pugnassent; hinc accidit ut catholici de haere– ticis victoriam reportarent (1). Ineunte saeculo XVIII, nempe in congressione Traiecti an. 1713 habita, deliberatum est ut Siciliae regnum Victoria Emmanueli II Sabaudiae traderetur; quare necessitudines regiae ditionis seu Monarchiae Siculae nec– non consilii ab ipso rege constituti cum Sede apostolica mox difficiliores eflectae sunt, praesertim ob interdicti poenam in dioe– cesin Lipari ab episcopo Iatam. Olemens XI vi bullae .Roniawus Pontije.r (20 fobr. 1715) Monarchiam Si.culam sustulit, sacrorum communione iis interdicta, qui legibus ecclesiasticis a Sede apo– stolica latis obtemperare recusarent. Religiosi sodales trium il– larum provinciarum Siciliae invicte iura Summi Ponti:ficis pro– pugnant et suas ecclesias publicae rei sacrae actioni patere non sinunt; idcirco minist er provincialis Panormi Leo a Sutera om– nium primus ab in sula in exsilium relegatur; paulo post duo alii ministri provinciales eandem sortem subierunt ; itemque fere omnes religiosi Oapuccini Siciliae incolae exsilii poena ple– ctuntur. In provincia Panormitana aderant tune temporis 734 sodales, e quibus sexdecim tantummodo potestati civili obedien– tiam praestiterunt. 0 nm an. 1718 pars regni a copiis Philippi V Hispaniarum regis esset capta, pax cum Sede apostolica resti– tuitnr et insequenti auno l'eligiosi expulsi ad patrios conventus revertuntur (2). 322. - Similiter Summi Pontífices omni tempore argumenta praebuerunt eximiae benevolentiae, qua Ordinem prosecuti sunt, prout quilibet sibi suadere potest consultando Bullarium, ubi Ordinis privilegia, facultates et favores recensentur. Speciminis gratia, panca liceat memorare quae, ut ita dicam, domestica ap– parent illius benevolentiae pontificiae documenta.. (1) Cf. Ohi-onfoa provinoiae Helvetiae, p. 292 sq, (:!) Cf. ANTONINO DA ÜASrELLAMMARE, o. F. M. OAP,, Storia dei l!'rati Minori Cappucoini della provincia di Prilernw, t. III, p. 338-415. Ex his fratribns mnlti oommorati snnt in ooenobio tiburtino. Cf. Golleot. Frnno., 1939, t. IX, p. 459.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz