BCCCAP00000000000000000000760
SEOTIO VII DE HABITUD_INE ORDINIS AD PERSONAS EXTRANEAS 320. - Reliquum est ut mutuos respectus Ordinem inter et ceteras personas ipsi extraneas _separatim inspicfamus. Et in primis nobis videndum est qualis in-tercesserit consuetudo erga hierarchiam ecclesiasticam, cui Fratres Oapnccini ad regnum Ohristi in terris dilatandum sociatam praestabant operam. Porro tum Summi Pontífices tum ceteri ecclesiae praesules omni tem– pore benevolum anirrrnm ipsis ostendunt vel eos ad diginitates ecclesiasticas evebendo, _vel eorum opera· utendo ad gravia ne– gotia ecclesiae et societatis tractanda. Pariter agendum erit de consuetudine Ordinis cum aliis Ordinibus et Oongregationibus tam virorum qnam mulierum, potissimum autem comparate ad tertium Ordinem franciscalem saecularem. Per totum fere saeculum XVII Fratres Oapuccini in publicis naUonum negotiis tractandis egregie se gerunt, atque eorum consilium ad dirimendas quaestiones ínter príncipe¡¡ ac reges agitatas exquiritut· ac magni habetur; est tamen animadverten– dum quod ipsi res politicas non pertractabant, nisi quatenus religionem et ecclesiam respiciebant. Apud omnes gentes aliqui huiusmodi clari viri inveniuntur, nullumque adest dubium quin haec eorum agendi ratio magnam iisdem benevolentiam conci– liaverit, qua universo Ordini latior ac fiwilior patebat via ad suam multiplicem operositatem explendam. Praeterea inter humilem plebem et fidelem populum, quem indesinenter christiana doctrina imbueba,nt et evangelizabant, cuique in publicis quibuslibet calamitatibus, solamen et adiuto– rium allaturi Fratres Oapuccini praesto erant, magnae popula-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz