BCCCAP00000000000000000000760
DE .ACTIONE .APOSTOLIC.A•. - SCIENTIAE 407 licet armenos et ghebros (1); pariter Justinianus a Neuwy-sur– Loire, falso nomine Michaelis Febure adhibito, scripsit speculum seu imperii Turcarum descriptionem, quae bis italice prodiit et po• stea gallice, hispanice, germanice et polonice quoque vertitur (2). Ipse Justinianus, iubente Innocentio XI, aliud opus edidit, quod est veluti complementum prioris et annis 1681-.1684 quater italice est editum, itemque an. 1682-1688 ter gallice (3). In utro– que opere auctor Turcarum res, mores ususque, prout ipsemet vidit et cognovit, describit, ita ut maximi momenti sit opus, Praeterea annis 1644-1647 Ambrosius a Reunes, provinciae Tu– ronensis alumnus, Aegyptum, Syriam, Mesopotamiam, Persiam et Indiam peragravit, relationemque exaravit magnae praestan– tiae, in qua praeter vicissitudines apostolatus, haud paucae in– formationes et notitiae reperiuntur circa has .regiones (4). Sub :finem saeculi XVII Vincentius a S. Eraclio (1659-1698), alum– nus provinciae Umbriae et missionis georgianae operarius evan– gelicus, die 8 decembris an. 1692 ad quendam amicum mittit descriptionem sui itineris ab urbe Roma usque ad urbem Gan– giam in Persi de protracti a die 22 fehruarii usqúe ad 15 septem– bris eiusdem anni; in ea describit urbes et regiones, mores in~ colarum, concertationes reljgiosas ac vivendi rationem a missio– nariis in hospitiis servatam (5). Regnum Tibetanum et conterminas regiones, quae ineunte saeculo XVIII Europae gentibus penitus ignotae siluerant, quoad civilem historiam, geographiam, stndia, littems et religionem, innotuerunt ope missionariorum, qui non solum incolarum lin– guam didicerunt et docuerunt, sed di:ffusis relationibus quidquid ad huiusmÓdi nationes et gentes spectaret diligenter narrarunt, · uti v. gr. Dominicos a Fano, Franciscus Horatius a Pennabilli, Oassianus a Macerata et Josephus M. a Gargnano (6). (1) Cf. R elationB nouvelloB du Levant, ou traitéB de la ·religion, du gouvernement et de8 oouatumeB deB Pernea, des A,·méniens et de Gau,·es ; avec une desct•iption pa1·tio1t~ liire de Z' établissement et des p1·ogretz que 11 font leB missionnaires et dive,·ses disputes qu'ils ont eu aveo los orientaux, Lyon, 1671. (2) Cf. Specohio, .overo desoi·ittione della Turchia, Roma, 1674. (3) 1'eat1·0 della Turchia, dove si rapp1·esentano i diso1·dini di eosa, il genio, la na– tura ed i oostumi di quattordici nazioni ohe Vabitano, Milano, 1681. (4) Relatío edita est in AOO, 1927, . t. XLIII; p. 250-267. (5) Cf. Da Roma a Oangia, Viaggio di un mi~siona,·io cappuccino dell' Umbría n.el 1692, in Oollect. Franc,, 1931, t, I, p. 504-519 (editnr textns relationie). (6) Vide supra, ubi de missione tibetana, et initio hnine oapitis bibl.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz