BCCCAP00000000000000000000760
398 HISTORIA GENERA. LI S ORD. FR. MIN. CAPUCCiNORUM lumnias detegunt, fructusque uberrimos collectos ostendunt; ideoque die ~6 octobris an. 1662 illud decretum rescinditur, alii missionarii destinantur, omnesque sub iurisdictione ministri pro- · vincialis Baeticae callocantur, qui quidem sic manserunt usque a.d annum 1676. Ven. J osephus a Carabantes an. 1666 Romae coram Patribus purpuratis cardina1íbus causam missionis tuitus est eisque epistolam a quinque regulis ad fidem iam conversis subsignatam porrexit. Roe eodem anno .iam decem oppida toti– demque ecclesias missionarii aedificaverant et plures quam de– cero millia in:fidelium, seclusis infantibus, lustrali agua abluerant. An. 1760 in regione Oumaná adnumerabantur quadraginta et unum oppida ab ipsis missionariis erecta. Multi autem ex opera– riis evangelicis, Indorum rabie percussi, vitam pro ipsis profude– runt, uti Placidus a Belicena (t 1667), Michael ab Albalate (f 1683), Joannes a Pobo (t 1683), Franciscus a Tauste (t 1684), Antonius a Torres (t 1693), Athanasius a Zaragoza (t 1698). Horum igitur aliorumque sanguine e t sudoribus irrig·ata nihil mirum quod missio optimos protulerit fructus (1). 313. - Auno igitur 1676 missio Cumaná in duas dispesci– tnr, nam tune erigitur praefectura provinciae Los Llanos alumnis provinciae Baeticae concredita. Opus inceptum indefesse prose– quuntur missionarii: I ndos fidei veritates docent, oppida con– dunt, eorumque labor proficuus ab Hispanis colonias.deducenti– bus magni habetur. P ost unum fere saeculum ah ingressu mis– sionariorum in illas regiones universos fere Indos ad Ohristi fidem iidem adduxerant; dimidiato saeculo XVIII iam centum circiter oppida erexerant, e quibus an. 1752 adhuc viginti qua– tuor moderabantur viginti tres missionarii, qui sedulo reductioni et in~delium instructioni invigilabant. Neque defuere qui hone– stissimam mortero pro fide asserenda oppeterent, nam quidam ex ipsis gloriose martyres occubuere, uti prae aliis Michael a Matrito (t 1689), Joannes ab Utrera (t 1695), Ludovicus ab Or– giva (t 1695), Antonius a Torrelacarcel (t 1693), Salvator a Casa Vermeja (t 1708), Antonius a Castilleja (t 1717), Bartholomaeus a S. Miguel (t 1737) (2). (1) Cf. NICOLAUS CORDUBENSIS, Compendiuni 1nissionuni, p. 107 sq. ¡ MATHEO DE ANGUIANO, Vida y virtudes, p. 310 sq. ; BALTASAR DE LODARES, op. cit., t. I, p. 23 sq. (2) Vide not11m praeoedenterii. Jl.faTHEO DE ANGUIANO, Vida y virtitdes, p. 326
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz