BCCCAP00000000000000000000760
DE AC:rlONE APOS:rOUCA. - IN AMERICA 397 com.mittitur. Auno autem 1650 idem Franciscus cum aliis tribus religiosis, praeside Laurentio a Magallón (t 1676 7), profi.scicitur; invenernnt tamen insulam Granada a Gallis esse captam ; in insulam vero Margarita nomine inde appulsi, monentur ut ad ' provinciam Oumaná se transferant, ubi pagani :multi degebant. Episcopus Portus Rici (Puerto Rico), cuius ditioni regiones illae erant subiectae, benigne iucundeque missionarios suscepit, eosque ad Indos Oumanagotos mittit. Nihilominus missionariorum la– bores tot invidorum odia concitarunt, ut insequenti auno in Hispaniam revertí coacti sint; ipse vero Franciscus a Pampe– lone in itinere apud La Guaira supremum ef:flavit spiritum. Praefectus missionis Laurentius a Magallón spatio trium an– norum in aula Matritensi ita strenue decertavit causamque dixit rationibus tam certis ut coram Oonsilio regio pro ludís consti– tuto victoriam reportaverit, eidemque persuasit ut auno 1656 mandatum daret Oapuccinis missionariis ad plagas americanas iterum redeundi. Itaque an. 1657 novi missionarii ad provinciam Onmaná advenerunt, inter quos aderat Josepbus a Oarabantes (t 1694); praefectus vefo missionis laudatus Laurentius a Ma- . gallón fuerat constitutui;;. Novas tamen gravesque statim insi– dias moliuntur tum ecclesiasticae turn civiles auctoritates, quae missionariorum laboribus bostiliter adversabantur; quamobrem Philippus IV absolute iussit missionarios protinus revertí. At feliciter contigit ut praeses regionis, qui regium decretum exse– cutioni mandare debebat, prius verilatem facti diUgenter perqui– reret; mox igitur criminatorum machinationes falsas esse repe• riens, calumnias oppressit et ad irritnm redegit. Itaque rex de– cretum rescidit, mandans insnper ut quantocius alii missionarii destinarentur, sicque inchoata missio firmissimas coepta est agere radices. Josepbus a Oarabantes in civitate Oaracas mirabilia operatus est ¡ et canonicorum eollegium ecclesiae principis mense novembri an. 1657 epistolam ad regem mittebat postulando ut alios mis– sionarios mitteret ad reducendos Indos Guamonteyes nuncupa– tos in provincia Los Llanos. Idcirco regia schedula diei 21 maii an. 1658 seUguntur sex alumni ex provincia Baetica, qui ad finem mensis augusti ad portum La Guaira appellunt. Iternm die 2 octobris an. 1660 novo decreto missionarii in patriam revocantur; sed duo ex his Matritum mox mittuntur, qui ca•
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz