BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONE APOSTOLICA. - IN AMEHICA 389 lanenses, duce Andrea a Pavia. Paulatim tamen religiosi apud Indos qui in vicinioribus silvis vagabantnr apostolico labori ope– ram impenderunt eo fructu ut rex Lusitaniae decreto diei 10 decembris an. 1709 statuerit ut missiones territorii fl.uminis S. F.rancisci, olim a Oapuccinis Gallis conditae ac deinceps Oar– melitis traditae, nunc Oapuccinornm Italorum curae committeren– tur. Deinde S. Oongregatio de Prop. Fide an. 1712 ad septen– nium praefectum missionis Michaelem Angelnm a Neapoli depu– tavit (1), cui praescripsit ut nullum Oongi vel insulae S. Tbomae missionarium, qui tempus sni muneris non absolvisset, in hanc novam praefecturam admitteret; timor enim irrepserat ne multi ad hanc regionem iter peragere contenderent mitioris coeli causa, aliis missionibus relictis. Religiosi práefecturae Bahiae sodales in reducendis ad huma– nitatem Indis egreg'ie Iaborabant, iidemque an. 1740 novem In- . dorum colonias moderabantur, qni ad numemm circiter 3.000 . pertingebant (2). Praeterea in civitate capite Bahia singulis die– bus dominicis « cum magno confl.uxu personarum omnis ordinis et ampfüsimo a11imarum fructu in forma dialogi instituunt » catechismnm, utque auditores ad hanc spiritualem instructionem audiendam effi.cacius alliceren_tnr, Benedictus XIV concessit in– dnlgentiam centnm dierum christifi.delibus qnalibet dominica catechismo adstantibus, et indulgentiam plenariam semel in anno (3). 305. - Postquam missionarii Galli a Pernambuco discesse– rant, regio decreto diei 10 martii an. 1709 hospitium in Recife situm Italis committitur, qui mox ad reducendos infi.deles se conferunt sub praefocti Bahiae potestate. Mu!tiplicat,is evange– licis operariis, magis magisque dilatatur campus apostolatus, et ínter vicos ab ipsis conditos recensentur sequentes: Rodellas, Taipn, Araripe, Axara, Vargem, Pambu, S. Felix, Irapua. Ideo– que opportunum visum est missionem imi inris constituere, et revera an. 1725 praefectnra Pernambuci a praefectura Bahiae libera et disiecta erigitur. Exinde alii vici seu pagi constituun- (1) Cf. BC, t. VII, p. 22. (2) Cf. BC, t. V, 221 sq.; ÜLEMENS A. TERZORIO, op. cit., p. 320. Stationes erant sequentes: Yrapna, Cavallo, S. Felix, Araoapá, Pambú, Vargem, Axará, Ro– dellas, S. Pedro, Rio das Contas. (3) Cf. BC, t. VII, p. 229, deoretum 4 mart. 1746.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz