BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONE APOSTOLICA. - IN AMERICA 387 facta est, ef:flagitante ministr::> provinciae Britanniae, easdam illis facultates <ledit quibus missionarii in Guinea gaudebant; sed pariter superiores adhortatur ut alios mittant operarios evange– licos, et ita facturo est. Exorta non multo post pugna inter Bata– vos et Lusitanos, n;iissionarii de militibus Lusitaniae spiritualem curam acriter strenueque gesserunt, quamobrem religionis catho– licae restauratores conclamantur. Rex J oannes IV ad gubernato– rem praefecturae militaris Pernambuci testatur (14 iul. :an. 1646) se audivisse cives lusitanos regionis missionarios gallos «amore et multa aestimatione prosequi », quapropter - aiebat ipse - « tibi commendo, ut quantum potes eisdem faveas; quod si feceris, ego laetus ero » (1). Anno 1664 nostris missionariis conceditur facultas per totam Brasiliam missiones instituendi, quotiescumque ab Ordinariis lo– corum rogati essent et missiones aliorum Ordinum religiosorum non adessent (2). Et in primis iam antea (an. 1653) pervenerant ad urbem Rio Janeiro, quae in bello contra Batavos a quodam fratre laico Oapuccino fuerat liberata, quamvis nonnisi an. 1659 stabilem sedero ibi instaurassent. Exinde auctoritate regia an. 1679 hospitium quoque in Bahia erigitur. Mox stationes multi– plicantur. Missionarii praeter spiritualem curam Europae advenarum vel quorumvis catholicorum hominum ab initio apostolatus in bis regionibus alacriter adlaboraverunt ut Indos bue illuc discur– rentes simul sociatos in vicis contraherent, iisque christianae re– ligionis veritates traderent et civilis consuet11dinis instituta. Ut alia omittamus, de tribu Oariris a Martino a Nantes explorata et evangelii lumine collustrata optime edocti sumus, pro qua ipsemet missionarius catecbismum lingua illa vernacula con– scripsit (3). (1) Cf. CLEMENS A TERzomo, Manuale histoi·ioum miBaionum, p. 814. lten:i orator regia ohristianissirui haeo soribebat die 8 novembris an. 1647: « Les hollandais oommencent a perdre espérance par de la des prétensions de se restablir dans le Pernambeuc, ou nos peres Capnoins missionnaires fran9ois continuent de faire merveilles ». Cf. R. RICARD, L€B Capuoina fran1;ais au BréBiZ, in Revuo d'hiBt. /rano., 1926, t. III, p. 122. (2) Haeo erat generalis conditio, quae apponebatur, qnoties S. Congregatio novam missionem erigebat. Of. deoretnm 11 ian. 1656, in BC, t. VII, 177. (8) Cf. MARTIN DE NANTES, Relation BUOcincte, Quimper. 1706; Rocco DA CE– SINALE, Storia dolle missioni, t. III, p. 708,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz