BCCCAP00000000000000000000760
380 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM tor Quebecensis, qui tamen Parisiis mansit veluti Oanadae pro– curator et administrator Louisianae ; cuius regionis in utilita– tem videtur iam an: 1717 Indiarum Sooietas Fratres Oapuccinos petiisse, quos provincia Campaniae in promptu non habuit, ideo– que an. 1720 ibi destinantur Oarmelitae. Nihilominus, rogante rege christianissimo, postmodum, nempe die 13 aprilis an. 1722, minister laudatae provinciae Oampaniae petiit ut sibi praefectura concederetur cum solitis facultatibus ; tune vero, Galliarum Nuntio consnlente, facultates concessae non fuere, quoniam dee– rat idoneus missionariorum numerus; sed tandem an. 1740 vi– detur illas concessas fuisse. Regia Societas Indiarum, cni negotium coloniae commissum erat, decreto die 27 iunii an. 1725 lato « statuit ut omnes pa– rochiae ac missiones quae in Ludovisfana ac in tota exten– sione dictae regionis et a fluvio S. Ludovici usque Natchez inclusive, et ad flumina, quae infra Natchez in dictum :!lumen cadunt, et ad omnia alía quae mare intrant, institutae sunt aut instituentnr, sub auctoritate episcopi Quebecensis vel il– lius coadiutoris, a Oapuccinis provinciae Oampaniae occupen– tur et admnistrentur, quin alius religiosus, aut presbyter saecu– laris absque illorum consensu ibi stabiliri possit, sub conditione tamen supplendi per eos omnes illos sacerdotes ab iis vel pro parochiis vel pro missionibus petitos, quos in hac regione sta– biliri consultum duxerit ». Et haec omnia die 15 iulii eiusdem anni rex approbavit(l). Ob hanc ultimam praesertim conditio– nem lites cum patribus Societatis Jesu non defuerunt. Ui-;que ad annnm 1763 mittuntur ex Gallia triginta tres missionarii, qui in decem stationibus seu·sedibus operam impendebant, « non solum ad convertendos sylvestres, qui cognitione Dei et legis evangelicae necdum sunt illuminati, verum etiam ad functio– nes parochiales, quae eis incumbunt, exacte adimplendas, nec– non ad christianos omnes tnm exemplo, tum opere> (2). Stationes a Oapuccinis Gallis administratae et ex parte con– sti tutae sunt sequentes, nimirum: New Orleans, Natchez, Balice, Mobile, Oote des Allemands, Pointe Ooupée, Les Apalaches, Tonicas, Natchitoches, Ohapitoulas. (1) Cf. BC, t. VII, p. 328-330. (2) Cf. BC, t. VII, p. 329. Sunt verba regi, ohristianissimi statuta Soois– tatis Indiarum oiroa_missionem approbantis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz