BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTlONE APOSTOLICA. - IN AMJlR!CA 379 tiones derelictae sunt sequentes: Port-Royal, St. Jean, Penta– goet, La Heve, Miscou, Canceau, S. Pierre, 'Nipisiguit. 291. - Primum igitur tentamen missiont-m instituendi in Nova Anglia an. 1630 ob rationes allatas ad exitum perductum non fuit. Sed adhuc an. 1633 S. Congregatio de Prop. Fide spe– rabat ut missionarii ex Portu S. Mariae ad Virginiam usque penetrarent < et se opponerent progressibus haereticorum An– gliae » (1). Regina Angliae Henrica, ut id perficerent, valde exo– ptabat ; idcirco ad preces procuratoris Ordinis generalis eadem S. Congregatio die 21 februarii an. 1650 annuit ut sex patres in Virginiam mitterentur, postquam apostolicus Galliarum NuntiU:s illos idoneos declarasset; quoniam vero inter haereticos et bar– baros ipsi versari debebant, ideo eisdem permittitur, ut iam mis– sionariis Angliae facturo fuerat, usus pecuniae et 1nsuper datur licentia habitum religiosum deponendi. At quidnam sua opero– sitate hi missionarii effecerint edocti non sumus. Alexander Plunkett (1649-1697), natione Hibernus sed franciscali professione Padsiensis, qui veluti primus Hiberniae martyr in Statibus Foe · deratis Americae habetur, an. 1689 illic operam missionariam na– vabat, et exinde cr1ptivus mansit donec anuo 1697 spiritum ef'– flavit (2). Hic addere iuvat quod Seraphinus (Ruffi,ni) a Bruxellis ad S. Oongregationem de Prop. Fide postulatorias litteras misit ut missio instaurari posset .in Nová Batavia (America Sept.), de quo negotio ab eadem Oongregatioue actum est in sessione diei 3 iunii an. 1647. Aliam petitionem a patribns provinciae Pari– siensis factam recusavit an. 1655 eadem S. Oongregatio, quae tamen die 27 sept. an. 1671 missionem adprobavit in Florida septentrionali el'igendam, cuius sedes videtur prope Hudson Bay sita tune fuisse (3). 292. - AccÚrntiores notitias habemus circa apostolatum in Louisiana meridionali tempore gallicae dominationis (1'122-17~3) explicatum. Ludovicus Frauciscns Duplessis de Mornay, álumnus provin– ciae Parisiensis (1663-1741), an. 1713 creábatur episcopus coadiu- (1) Cf. Rocco DA CESINALE, loo. eit., p. 677; ÜANDIDE DE NANT, loo. cit., p. 257-258. (2) Of.. Colleot. 'Frano., 1986, t. VI, p. 312-313. (3) Cf. Roooo DA CmsrNALE, foc. cit., p. 681; Collect. F,·ano., loo. oit.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz