BCCCAP00000000000000000000760
378 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM diante P. Josepho Parisiensi curet missionem Oapuccinorum, Gallorum et.Anglorum ad istam Novam Angliam fieri > (1). Bene iam novimns praefatum Josephum du Tremblay Parisiensem una cum confratre Leonardo item Parisiensi an. 1625 constitu– tum iam fuisse praefectum omnium missionum Ordinis in Oriente, Auglia et Scotia. Insequenti autem auno 1631 S. Oongregatio -missioriem confirmat et procurato1·i generali negotium committit ut quamprimum :fiat, ita ut si forte Josephus Parisiensis abfue– rit, munus missionem illam instituendi suscipiat minister eius– dem provinciae. Tandem ineunte an 1632 tres missionarii desti~ _nantur ad civitatem Quebecensem Novae Angliae; attamen quia patres Societatis Jesu illic adlaboraverant et illuc revertí ite– rum desiderabant, in illorum favorem nostrates propositum iter missum fecerunt. Interim praeparabantnr nostri missionarii qui gubernatoris Novae Galliae Isaac de Razilly socii destinabantur ad stabiliendas catholicorum colonias in Oanada, atq_ue mense iulio an. 1632 sex primi missionarii curo illo profecti sunt. A S. Oongregatione nihil circa hanc regionem actum fuerat, quapro¡>– ter praefecti missionis Josephus et Leonardus Parisienses die 24 septembris eiusdem anni impetrarunt ut Novae Angliae missio ad usque Novae Galliae regionem extenderetur. Vix illuc appulerunt missionarii, duo construuntur hospitia, nempe unum in Portn Reali et in Port.u S. Mariae altermn, et decursu temporis alia quoque exstructa sunt. Missionarii de ca– tholicis colonis spiritualem curam gerebant; linguas indigena– rum studiosissime addiscebant, et adiuvantibus Gallis qui ibi ade– rant grammaticas, lexica, catechismum componere coepermit sumptibus regis christianissimi postea publice edenda. Inter in– dianos Micmas providam operam impendunt, quibus instituendis scholam aperiunt et moderantur. Difficultatibus frustra refragan– tibus missio fl.orebat ; plusquam trigiuta operarii evangelici iam advocati fuerant. Sed an. 1654 illa provincia ab Angliae haere– ticis capitur, missionales stationes depopulantur, atque occiso superiore Leonardo a Chartre.s, ceteri missionarii vi expelluntur. Ignatii et Balthassaris Parisiensium consilia et collata opera pro missione instauranda an. 1656 irrita evaserunt. Praecipuae sta- (1) Cf. Rocco DA CESINALE, Storia delle missioni dei Cappnocini, t. III, p. 675; CANDlDE DE NANT, Pages glorieuus, p. 100 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz