BCCCAP00000000000000000000760

376 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN, CAPUCCINORUM qua pollebat rerum ti betanarum a S. Oongregatione iter differre iubetur ut quorundam operum editionem curaret (1). Augustinus Antonius Giorgi, O. Erem. S. Aug., ope Oapuccinorum, praeser– tim vero laudatorum Francisci Horatii et Oassiani a Maoerata, usus est ad compilandum suum egregium opus .Alphabeturn tibe– tanwm, (Romae, 1762) inscriptum. Ut alia omittamus, illud animadvertere oportet quod missio– narii nostri primi fuere qui artem imprimendi in regnum tibe– tanum introduxerunt. I am an. 1717 Dominicus a Fano propositum typographicam o:fficinam instaurandi deliberaverat ; sed, deficiente pecunia, res ad efiectum non est perducta ; mox .vero felicior arrisit fortuna Francisco Horatio a Pennabilli, siquidem eo duce et promotore, an. 1738 formae typographicae linguae tibetanae Romae « ab Antonio Fautll,tio primo fuerunt sculptae et confia– tae; formae certo primae confiatae in Europa illius linguae orientalis, et uti videtur, etiam primae formae tibetanae confiatae ullibi » (2). Pars autem earum typographiae S. Oongregationis de Prop, Fide est tradita; alias secum ferunt missionarii et an. 1741 in domo urbis Lhassa typographica o:fficina instauratur labore fratris laici Pauli Florentini in arte periti, iamque anno 1742 typis edebatur primum volumen characteribus mobilibus editum, continens refutationem religionis tibeticae a card. Ludovico Bel– luga factam cum additionibus et correctionibus missionariorum. C. - ÁMERIO.A. l. -A.merica Septentrionalis 289. Praenotanda. - 290. Mi.ssio Acadiae . - 291. Te.ntamina varia. - 292. Apostolatus in Louisiana tempore dominationis gallicae (1722- 1763). B ibl. - Rocco DA CESINALE, O. F. M. CAP,, Storia delle mis,ioni dei Oappuccini, t. III, p. 673-681, Roma, 1873 ; - CLEMENS A TERZORIO, O. F. M. CAP., Manuale historicurr. missionum Ordinis Min. Oapuccinorum 1 (1) Nempe, haec duo opera: A:phab,tmn branimanicum ,eu indo,tanton uni11,i·,i– latis Kasi, Romae, 1771; Alphabetum tangutanum ,ive tibeta111,m, Romo.o, 1773. (2) ()f. JOANNBS A REIFENBERG, art. cit., p. 19.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz