BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIO )[E APOSTOLICA, - IN ASIA 375 lis et civitatibus administrata sic numerantur: in Lhassa eiusque ditione, 40 ; in Batgao, 1127 ; in Katmandu, 229; in Patan, 99 ; in civitate Timi, 109; in civitate Ohipuli, 6; in civitate Sanko, 5; in civitate Bettiah, 13; in oppido Palanti, 5; in ·oppido Oianku, 2; in oppido Tankuot, 10 ; in oppido Golon, 7 ; in oppido Bulé, 47; in oppido Tocca, 25; in castro Nadese, 18; in castro Pampi, 2; in castro Aligam, 3; in castro Tambaili, 5; in ca– stro Sanga, 1; in castro Dolcio; 1; in castro Oasasi, 2; in castro Layzan, 7; in pagis aliis montanis, 5; in regno Bearensi, quin– quaginta (1). 288. - Silentio praetereunda non est operositas litteraria, cui iam ab initio praefecturae missionarii operam dederunt (2). Ex eormn relationibus philologia, ethnologia, religio, geographia, aliaeque arcani Tibet ignotae res apud Europae populos inno– stescere coeperunt. Dominicus a Fano (t 1729) auctor est primi vocabularii latino-tibetani; Franciscus Horatius a Pennabilli conscripsit primum vocabularium italo-tibetanum, atque, praeter alía opera minora, in italicurri idioma sequentes libros transtulit, quorum tituli hi sunt: Sciachia Tum-Be Namta1·, id est, historia Sakya-tuba; Lam-Rim Chembo, id est, tres viae conducentes ad perfectionem ; Ohiap-Su-Dovra, id est, incessus adiuvante me~ diis; So~or-Tharbe-Do, id est, methodus devitandi multíplices tramniigrationes. Item Josephus M. a Gargnano (t 1761) in ita– licum sermonem transtulit sequentes codices brackmanorum: .A.di .Atma Ramehen, id est, spiritus principalis Ramehen; Lha– lecc, id est, de octava incarnatione dei Visnu ; Visnu Pulf_'ana, id est, antiquitas dei Visnu; alía quoque in idioma italicum vertit, atque opuscula christiana in idioma brackmanorum seu in lin– guam hindustanam transtulit; praeterea descriptionem regni Nepal exaravit, quae anglice versa et edita est (3). Oassianus a Macerata (t 1791), qui an. 1756 in propriam provinciam redie– rat, an. 1759 iterum ad missionem designatur, sed oh peritiam (1) Cf. TRANQUILLO DA APECCHIO, loe. cit., p. 252. ·(2) Praeter relationes in bibliographia huius capitis allatas, · cf• .FnÉDÉGAI:fD D'ANVERS 1 MiBBionnai!'eB capucinB et oivilisation thibetaine, in Études Franc., 1934, t. XLVI, p. 129-139; JOANNES A REINFENBERG, De studii• linguae tibetanao a Fra– ti-ibus Mino1•ib111 CapucciniB peraotiB (1707-177 3), in AOC, 1934, t. L, p. 15-73 43.49, . (3) Cf. AOC, 1888, t. IV, p. 347-349.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz