BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTIONE APOSTOLICA. - IN· ASIA 373 licis non erant subiectae (1), siquidem necesse erat hospitia eri– gere quae aditum ad magni Tibet incolas faciliorem redderet. In civitatem Patna, quae est caput regni Behar, saepe missio– narii conveniebant, ideo domus an. 1713 ibi aedi:ficatur, cui ad– ditur sacellum an. 1715; catholici indigenae an. 1.737 ad nume– rum circiter 150 pertingebant. Tempore quo missionarii ex urb_e Lbassa expulsi sunt, duo in regno Nepalensi exstabant hospitia, Batgao scilicet et Katmandu; in primam harum civitatem per– venerunt an. 1715 ibique stabilem sedem an. 1722 posuere, quae tamen ob penuriam evangelicornm operariorum postea relinqui– tur, et an. l 735 iterum sumitur; ad alteram vero civitatem eodem an. 1715 accesserant, sed paulo post inde expulsi suñt. Vitus a Recanati, missionarius in Batgao, animadverterat multos falsorum deorum cultores ab amplectenda vera religione detineri timore bona sua amittendi ; quamobrem ille regem adivit, qui publico decreto cavit neminem ulla molestia a:ffici debere ob factam religionis catholicae professionem, et districte prohibuit quominus missionarii ab exercendo apostolico ministerio impe– direntur, immo postulavit ut illuc alii mitterentur missionarii, quibus dómum et adiunctum hortum donavit; confestim Bene– dictus XIV in illam regionem novos missionarios proficisci iussit (2). « Iuxta libros canonicos missionarii in Nepal infra supradictum tempus (1713-1769) octoginta quinqne personas baptizaverunt, necnon tempore cuiusdam morbi epidemici circa septem millia infantinm in articulo mortis aqua salutis abluernnt. Sepulturae ecclesiasticae viginti novem notatae sunt, ínter quas quinque quoque missionariomm numerantur. Matrimonia be– nedicta in Lhassa et Nepal siinul septemdecim fuere» (3). 285. - Benedictus XIV votis annuens regis Bettiah, qui missionarios Oapnccinos in_suo regno degere cupiebat ut populos sibi subiectos in religione christiana erudirent ac suo regio prae– sidio in eorum labores ttieri promittebat, iussit apud ipsum li– bere manere posse. Die igitur 7 decembris an. 1742 illuc per– venit insignis missionarius Josephus M. a Gargnano, qui sta– tim optima amicitia cum rege devinctus est, siquidem eius con– iugem ex gravi morbo ad sanitatem reduxerat. !taque vehe- (1) Of, CLEMENTE DA TERZORIO, op. cit., t. VIII, p." 245. (2) Of. BO, t, VII, p. 262-63 j OLEMENTE DA TERZORI0 1 op. cit., t. IX, p. t sq. · (3) Of. HILARION AB ABTEI, .Relatio genemliB, in AOO, 1905, t. XXI, p. 111.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz