BCCCAP00000000000000000000760
370 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM revocet ac removeat suos religiosos, qui ad eas excol<füdas mis– siones inconsulta S. Congrega tione, imo et contra eius decreta se contulerunt » (1); et reapse Praepositus generalis die 16 ianuarii an. 1719 mandatum communicavit Hippolyto Desideri, qui denique an. 1721 regionem il1am relinquit. An. 1720 praefecturam missionis sumpserat Franciscas Ho– ratius a Penna,billi, qui viginti annorum spatio illam postmodum egregie moderatus est, nam non solum ardenti studio animas Deo lucrandi effnlsit, sed summa etiam peritia qua linguam ti– betanam didicerat, mores vitamque populi describens, fuit il– lustris (2). Eo moderante, aliud hospitium curo adiecta ecclesia erig"itur (1724), quae quidem nova aedi:ficia rex in suam tutelam recepit, atque hanc ob causam, saeviente paulo post (1725) per– secutione, ab excidio servata sunt. Missionarii linguarum studiis operam navabant, in comruo– dum neophitorum versiones christianorum librorum con:ficiebant, ac saepe de religiosis rebus coram rege et lamis quaestiones disputando instituebant. Fernnt Franciscum Horatium a Penna– billi spatio septem annorum 2587 infantes aqua lustrali Ohristo regenerasse; Tranquillus ab Apecchio autem an. 1750 testatus est quod « ab anuo 1707, quo ad Indias pervenerunt, usque ad 1730, ibi laborantes multis millibus infantibus in periculo mortis constitutis baptismum contulerunt, et aliquibus adultis. Et hoc causa fuit, quod partim ob longitudinem itineris, partim ob iu– scitiam aeris et temporum itinerandi, ipsi missionarii morte citius erant praeventi, et partim ob bella et persecutiones multum 1)1'0- ficere non valuerunb (3). Ob causas modo allatas, missionariorum numero imminuto, an. 1730 ex illis tres tantum supererant; ideoque missionis prae- (1) Cf. BC, t. VII, p. 254-255, ibi quoque legitnr t extns epistol ae Praepüsiti Generalis Sooietatis Jesu (16 ian. 1719); "FELIX FINCK, Brief Accannt, p. 5. De iti– neribus ao operibns Hippolyti Desideri fnse disserit G. CASTELLANI, S. J., Nel Ti– bet. Il P. lppolito Desic!eri, S. J ., e la s1ia missione (1684-17 33)., Roma, 1934-. (2) Cf. J0ANNES A REINFENBERG, De vocab1tla1-io thibetano a P. .Francisco. Ho– mtio de Pennabilli compilato, in AOC, 1931, t. XLVII, p. 303-312; P. · MATTEI GENTILI, Memorie imlla vita del ven. servo di Dio Franoesco Orazio dalla Penna, Ur– bi no, 1845; G . FREDIANI, a,·t. cit.; ARSENIO DA s. AGATA, art. cit.; R. STREIT, O. M. I., Bibliotheca 11iissionm1i, t. VI, p . 85, 86, 93, 96, 98, 99, 100, 101, 11_2, 113, 120, 145, 148, 155, 159, Aaohén, 1931. (3) Cf. AOC, 1925, t. XLI , p. 250.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz