BCCCAP00000000000000000000760

DE .ACTIONE .APOSTOLIC.A. - IN .ASIA · 369 praefectus missionis Joannes Franciscus a Camerino. Pluribus superatis laboribus et di:fficultatibus, in urbem Lhassa, quae est urbs caput regni Butan, ingressi sunt die 12 iunii an. 1707 J osephus ab Ascoli et Franciscus M. a Tours, ac die 19 maii an. 1709 pervenit quoque Dominicus a Fano. Mox singuH in addiscenda perdi:fficili gentis illius lingua operam impendunt, intereaque armenis, russis et sinensibus advenis illic commorans tibus vel itinerantibus ntiles esse satagunt. Tuni a rege tum a ]amis, seu idolorum sacerdotibus, benigne suscepti sunt missio– narii ; sed prospera initia non aeque prosperum babuerunt suc– cessum. Missio aere S. Oongregationis ·suffulcienda erat, at ob loca magno intervallo inter se distantia :vitae subsidium annuum nimis tardabat, quocirca operarii evangelici omni ope humana de– stituti ad tempus m_issionem deserere deliberarunt, et mense decembri .an. 1711 ab urbe Lhassa discedunt. 281. - Itaque in Europam reversus Dominicus a Fano an. 1712 Urbem Romam pervenit atque S. Congregationem de o;mnibus certiorem fecit, quae eodem arino alios quatuor missio- · uarios illuc destinavit. Auno igitur insequente 1713 ipse Domi– nicus constituitur missionis praefectus, qui aliis sex sibi adscitis sodalibus, una cum eis an. 1714 ab Urbe discedit, posteaquam S. Congregatio maiora subsidia annua promiserat; tandemque . die 1 octobris an. 1716 iterum in urbem Lhassa ingrediuntur. A rege humaniter susceptis, idoneam domum curo sacello eri– gere permittitur, libere praedicandi evangelium eisdem data fa– cultate. Ipsi igitur alacriter apostólatum agere incipiunt. Inconsulta S. Congregatione, ad urbem Lhassa advenerat die 18 martii eiusdem anni 1716 Hippolytus Desideri, s; J., ut ibi commoraretur. Praefectus autem missionis Dominicus a Fano, qui propositum patrum Societatis Jesu in itinere iam didicerat, tempestive S. Congregationem de bac re monuit. H. Desideri, causam interponens quod ipse prius illuc advenisset, a loco re– cedere nolebat, immo die 13 februarii insequentis anni 1717 fa– cultatem ibi permanendi postulabat; verumtamen S. Oongregatio die 12 decembris an. 1718 « statuit et mandavit serio atque districte iniungi ac praecipi P. Praeposito generaii Societatis Jesu, ut iuxta eiusmodi decreta omnino dimittat missiones in regnis Tibet, utpote PP. Capuccinis italis din iam assignatas; atque inde, quacumque dilatione, tergiversatione ac·mora sublata, 24 - Historia goneralis • III.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz