BCCCAP00000000000000000000760

868 HISTORIA GENERALI:3 ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM in inferiori parte; sed in superiori parte cum Tartaris confinante, propter bella et invasiones ipsorum, redacti fuerunt ad regulum Lhassae et Ladan; et noviiisime regnum Lhassae a Sinensibus subiugatum et tributarium sibi redditum est . ln inferiori vero parte licet tentassent idem facere, tamen ob difficultatem mon– tium bella facere non valentes, reliquerunt prout hodie rema– nent; ita ut intra multas valles montium Oaucasornm viginti quatuor regulos isti populi numerent, ultra quinque maioribus, seu principalioribus, grandioribus in vallibus dominantibus. Et omnes sunt idololatrae » (l ). His verbis praefectus Tranquillus ab Apecchio an. 1750 geographicam descriptonem missionis ti– betanae ad S. Oongretionem__::-de Prop'. Fide retulit. Sciendum tamen est quod díctio « missio tibetana » non recte campum apostolatus significat, quandoquidem hospitia condita sunt etiam in conterminis regnis Nepal, Bettiall, et Bel.lar; attamen prae– fectura apostolica illa.m appellationem retinuit, etiam postquam ruissionarii an. 1745 e regno\ibetano expulsi sunt. Ob penuriam missiouariorum hospitia aed ificari non potuernnt, uti aliqui re– guli illarum gentium pos tu· abant, videlicet in regnis Sikkim, Tanau et Gorka; at in reg'no Beugalae ab initio praefecturae statio erecta est. 280. - Prima saeculi XVII medietate patres Societatis Jesu ex provincia goana et ex J;>rovincia malabarica saepe sed frustra in reg·no tibetano missionem instaurare contendebant, eorum si– quidem peregrinationes apostolicae perbreves fuere. Ab altera eiusdem saeculi medietate campus ille penit us derelictus est, donec curis Fratrmn Oapuccinorum committitur. In sessione particulari, die 14 martii an. 1703 habita, S. Oongregatio de Prop. Fide decrevit agendum esse ce de erectione novae missio– nis Oapuccinorum italorum ad oram Gangis versus regna Tibet, sen in alio loco oppor tuniori » (2) cum procuratore Ordinis g·e– nerali; is vero, missione concredita provinciae Picenae, mense ianuario insequentis anni obtulit quinque missionarios, quos Franciscu.s M. a Tours, sollers in India orientali iamdiu ab an. 1680 missionarius et illius gentis lingua,m callens, comitabatur. Expe– uitio igitur mense apr ili iter arripuit, in quo obiit (10 nov.) (1) Of. AOO, 1925, t. XLI, p. 250. (2) Of. CLEMENTE D.ll TERZORIO, Le 1niasioni dai Mi11ori Oappuooini, t. VIII, p. 182.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz