BCCCAP00000000000000000000760

362 HISTORIA GENERALIS ORD . FR. JIUN. CAP UCCINORUM fuerant ad Indias orientales tres ex Italia Oapuccini, quibus ta– men discedendi licent ia a ministris coronae Lusitaniae non fuit concessa, quare ex urbe Ulyssiponis ad Urbem Roman reversi, mox Aleppi custodiam versus iter arripiunt; verumtamen ad In– diam nunquam pervenerunt (1). Forsitan mens erat S. Oongre– gationis missionem illam Oapuccinis italis committere ; sed de facto semper mansit subiecta superioribus provinciae Turonen– sis, quamvis paulatim quan dam veluti autonomiam obtinuerit et e praesidis domus Pondicbéry auctoritate penderet (2). Nunc iam ad fundationem et progressiones missionis sermonem con– vertamus. 275. - Gabriel Parisiensis, qui bospitium in urbe Ispahan situm moderabatur, S. Oongregationem monuerat de possibili– tate immigrandi ad amplissima 1·egna Magni Mogol, quae die 11 novembris an. 1636 eidem responsum dedit, ut si quis idoneus reperiretur missionarius, t um nomen tum eius mentis animique dotes notas facere vellet. ~rribus post annis, scilicet an. 1639, Ephrem a Nevers, peritia linguarum vere insignis, quippe qui persicum, arabicum, anglicum et Jusitanum sermonem optime callebat, comite Zenone a JBougé, ad Indias orientales iter arri– puit, cumque ad sinum Oambaya pervenisset, in oppido Surate sedem erexit et operositat em apostolicam explicare coepit (3). 276. - Socio suo relicto in Surate hospitio, quo mox alii quoque religiosi fratres adveniunt, Ephrem a Nevers regnum Pegu versus pro:ficiscitur an. 1641, ut novam stationem ineat; Lusitanorum societatem vit are volens, per mediam Hindostanam regionem iter institui·t, et cum pervenisset ad Bisnagar, rex re– gni Golkonda humaniter eum recepit, qui eius eruditionem de– miratus apud se eum ret inere volebat; at Ephrem subsidiis corporeis acceptis et idoneorum comitatu hominum suscepto, quo in praefatum regnum Pegu penetmre posset, ad civitatem (1) Cf. Rocco DA OESINALE, op. cit., t. III, p. 308; AOO, 1927, t. XLIII, p. 261. (2) Of. CLEMENTE DA T ERZORIO, L e -rni88Íoni dei Minori Capp1rncini, t. VIII, p. 66. Ignoratnr t empns separ at ion:is et amplitudo anotoritatis snperioris domns Pondichéry circa missionarios I ndiae orientalis. (3) Initio missionarii onram snscepernnt ohristianornm romanornm et armeno• rnm qui ad omnes Indiae p ar tes per Surate transibant. Of . AOO, 1927, t. XLIII, p. 260 ; Rocco DA OESINALJJ:, op. cit., t. III, p. 298-300; OLEMENTE DA TERZORIO, op. cit., t. VIII, p . 19 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz