BCCCAP00000000000000000000760

160 HISTORIA GENEI:ALIS ORD, FR. MIN. CAPUCCINORUM in insula Madera sedem aliquam erigere; ideoque iam an. 1669 facultas obtenta fuerat. sed S. Oongregatio de Prop. Fide non– nisi transacto decennio quatnor missionarios in illum locum mit– tendos deputavit; gubernium vero lusitanum an. 1691 id :fieri permisit. Itero an. 1693 coeptum est aediflcari bospitium in Fun– cbal, quod videtur an. 1701 ia,m fuisse absolutum. Ristoriae scrip– tores de hoc negotio vel silent vel utrum aliquid narraverint nos latet {l). 273. - Magis necessarium visum est sedero stabilem Ulys– sipone ponere pro missionariis italis qui ad evangelizandas co– lonias regni ~usitaniae destinabantur, maxime cum tot essent difficultates ad facultates obt.inendas et saepe diu in urbe ca– pite Lusitaniae missionarii morari tenerentur. Iamque antea, vi– delicet an. 1647, ad solamen et commodum missionariornm Gal– liae ad Brasiliam desti natorum domus aedificata fuerat ('2), ubi etiam itali hospitio excipieban tur, qui tamen ab an. 1~85 domum sui iuris sibique tantum reservatam exoptabant. ltaque mense novembri huius anni Paulus a Varazze procurator missionum italicarum in urbe Ulyssipon:ls constituitur, et mox ope quorun– dam mercatorum Januensium hospitium excitabat an. 1689-1690. Primis tem'poribus soli alumni provinciae J anuensis illuc de– vertebant, qui ceteros missionarios suscipiebant; sed exinde quan– dam pactionem fecerunt cum aliis provinciis, ita tamen ut in illa domo praeses et quatuor ralig'iosi semper ex provincia Januensi selecti adnumerarentur; quae res multiplicem litis et iurg·ii cau..t sam intulit. An. 1733 J oannes V regiis sumptibus domum col– labantem refecit, eius vero successor Josephus II an. 1752 pri– vilegia iam concessa pro tempore sustulit et abrogavit. An. 1782 domus relict,a est (3). (1) Cf. TE0DORO DA PAVIA, o. F . M. 0AP., 11 prinio 80110pl'im,e11to dell']Bola di Madara, Tortona, 1705 (of. AOO,. 1905, t . XXI, p. 241-2.13); Rocco DA CESINALE, op. oit., t. III, p. 658-659 j HILDEBRAND DE H00GLEDE, Les Gapuoina au Portugal, in Étud8B Franc., 1938, t. L, p. 157-159; I DEM, L'ancia1111e procure de, misaions congo– laises a Lhbonne, p. 12-15. (2) Vide ubi de missionibus Amer ioae, p. 390. (3) Of. BC, t. VII, p. 234-236 ; AOO, 1905 1 t. XXI, .p. 156-158; 1916, t. XXXI, p. 215-217 (De veteri hospitio Ulya,iponenai te1ti1noni11m ooaovmn, ,x Josepho Barettio); FRANCEBC0 SAVERI0 M0LFIN0, 1 Cappuooini geno11ui, t. I, p. 59 sq., 178-187 ; HIL· DJIIBRAl(D Dll: HOOGLlliD:e:, looie citatis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz