BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTIONE APOSTOLICA, - CONCIONATORES 19 scriptores capuccini qui omni contentione sategerant illam ad methodum et formam simplicem et .evangelicam reducere, neque eorum conatus irriti et vani sunt existimandi, cum conciona– torum Ordinis in illam aetatem magna esset vis et auctoritas. Joannes Bapt. (Pizzati) a Pontremoli lectiones theoricas quas an. 1713 suis discipulis tradiderat emendatas et recognitas in vulgus protulit (1): is tamen non¡theoriam conciones componendi .docere intendit, cum piures huiusmodi artes inveniantur, sed viginti monita explanat ad arcendos errores, in quos facile iu– venes concionatores o:ffendunt. Ipse auctor conionator eximius erat, qui inste et opportune in eloquenbiam illius aevi indicia profert, atque ca_ndidatos manuducit ad evangelicam praedica– tionem instaurandam et fovendam. Abundant apud illum exem– pla ex oratoribus Ordinis desumpta. Nemo tamen accuratius rem ad munus concionatoriuro. in– vestigavit ac regulas sapientiores exposuit ad abus,us refor– mandos et vitia vitanda, quam Oaietanus M. a Bergomo (1672- 1753), qui adhuc iuvenis ipse quoque vanitatem rhetorum co– luerat, sed postea ad meliorem frugem conversus, nulluro non movit lapidem ut sacram eloquentiam reformaret. Auno 1725 Benedictus XIII concilium romanum indixit, in quo sacri ora– tores admonentur ad artem concionandi bene adhibendam ; quam nactus occasionem Oaietanus notulas, quas ad suum privaturo usuro collegerat, recognovit et ampliavit (2); tractatus autem ita · bene acceptus fuit ut sexies usque ad :finem saec. XVIII in lucero prolatus sit. Seiunctim agitur in hoc voluroine de vita concio– natoris sacri et de eius arte; documenta ad primaro sermonis partero illustrandam sumat orator ex sacra scriptura et tradi– tione ecclesiastica; ad alterarn autem utetur scriptoribus tam ecclesiasticis quaro profanis, qui artero dicendi et rationem do- (1) Avvertimenti 1·ettorioi sac1·i, che comprendono il metodo di predíoa1·e apostolioo desoritto per istrusione d'alouni giovani, poi dato in fooe a benefizio oonume, Piaoenza, 1719, Cf. BERNARDUS A B•)NONIA, Bibliotheoa so1·ipt01•um, p. 148: « Animum pietate non medioori, ingeuium stndiis ouinsque eruditionis, hominem exteriorem mode– stia et interiorem meritis bonorum operum [auctor] oolnit et instruxit.,. Ad sng– gestns ut oonoionator fervidus est expetitus ». (2) L'uomo apostolioo iat1'uito nella sua 1•ooazione al pulpito per il 11iiniste1·0 ddld sacra eloquenza, Yenezia, 1729, 1762 (ter), Roma, 1778, 1793; Monza, 1842, Cf. BERNARDUS A BONONIA, Bibliotlieca soriptomm, p. 57 : « In religiosae vitae moribns nemini seoundns, in omni soribendi genere faoile primns ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz