BCCCAP00000000000000000000760
DE AOTIONE APOSTOLIOA. - IN A.FRICA 359 benevolentiae ·significationes quibus reges Lusitaniae m1ss10na– rios italos prosecuti sunt, illis quandoque, v. gr. an. 1677 et 1682, ·navim singularem parare curantes, qua ipsi traiicere ac transfre– tare possent (1). Alias difficultates obtrudebant sive ex Batavia sive ex An– glia haeretici, qui littora infestabant et catholicum apostolatum subvertere nitebantur, saepe missionarios captos alio devertere cogebant. Neque silentio praetereunda sunt obstacula ex parte praestigiatorum seu magorum, qui do1is, fraudibus et vene:ficiis conversionem in:fidelium praepediebant. Geterum ad haec augenda mala accedebat índoles ignava, mutabilis et inconstans incola– rum, quae propagationi et vitae christianae instaurationi valde officiebant. Denique continuus solis ardor in illa plaga corpora Ita torret et vires fregit, ut Enropae homines ibi habitare non possent, maxime cum saepe subsidia et remedia illa deessent, qnae corporis curandi tuendique artes salutiferae hodie in promptu habentur; qui bus in asperrimis rerum adiunctis fateri oportet apo– stolatum esse veluti quoddam lentum martyrium non interrup– tum. Aderat insuper summa difficultas addiscendi incolarum ser– mones, quamobrem in exercitando sacro ministerio interpretibus uti necesse erat. 271. - Missionariis in itinere ad Oongum saepe contingebat ut ad insulam S. Thomae adventarent, ibique occasione capta ministerium exercerent. Anno 1685 illis permittitur hospitium quodda,m sibi aedifi.cari, ad quod iam die 24 iunii an. 1684 de– signatus fuerat praefectus Franciscus a Monteleone, qui una cum religiosis sodalibus sacrum munus obire debebat etiam in ínsula · Principis, in Annabon et in regnis Benin, Ardae et Oweri ad littus africanum. Opera autem horum missionariorum iisdem praepediabatur obstaculis ac in Oongo et Angola; attamen in– defosso labore iidem pro animarum salute se impendebant et superimpendebant. Ab an. 1714 ad annum 1760 illuc missi sunt 60 sacerdotes et 7 fratres laici (2). 272. - .In commodum missionariorum, qui ad Oongum et Angolam iter arripiebiebant m·aritimum, opportunum visum est (1) Cf. L'Italia F1·anc., 1932, t. VII, p. 529. (~) Cf. BO, t. VII, t. 229-284; Rocco DA, CESINALE 1 op. oit., t. III, p. 592, 655, 662 sq.; AOC, 1905, t. XXI, p. 249-252; CLEMENTE DA TERZORIO, Le mis– aioni dei Minoi·i Cappiicoini, t. X, p. 544 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz