BCCCAP00000000000000000000760

JJISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN . CAPUCCINORUM videlicet, Venetiis an. 1720 et 1737 i atque emendatiore editione prodiit quoque apud germanos Augustae Vindelicorum an. 1745. Albertus (Felix) a Parisiis (t 1727), missionarius apostolicus et socius Honorati a Oannes, ut sacros concionatores a nimio cultu formae abduceret, eosque induceret ut sermones potius componerent et recitarent ad gloriam Dei et fidelium utilitatem, quam ad propriam suorum metipsorum lauden aucupandam, uti tune temporis haud raro fieri contingebat, artem vulgavit recte et evangelice concionandi (1), quam in tres partes divisit; pri– mum disseritur de eloquentia in genere deque variis illius spe– ciebus; dein agitur de ipsa concionum compositione ; denique enucleantur quaestiones attinentes ad pronnntiationem, gestum, vocem et memoriam. Tractatus bene acceptus est et denuo vul– gatur Parisiis an. 1701 et ·Lugduni, 1700 et 1737. Egregius con– cionator Nicolaus a ¿Dijon (t 1696) theoriam panegyricorum exposuit atque regulas practicas enucleavit qui bus concionatores hoc genus praedicationis ad artis eloquentiae praescripta exer– cere possunt. Postquam necessitatem exponit examinandi cha– racterem peculiarem sancti, cuius laudes celebrantur, agit de divisione orationis panegyricae, de argumentis adhibendis, de sinceritate seu authenticitate factorum quae narrantur, de morali~ tate proponenda, de particularibus eloquentiae reg11lis in hoc genere concionatorio (2). Postquam decreto generali an. 1757 statutum est ut primo biennio theologiae studentes eloquentiae sacrae operam nava– rent, Angelus Josephus a la. Bi'ttie confrat,dbns suae prov. Sa– baudiae obtulit tractatum de rhetorica (3), in quo praeterit qnae– stiones praemittendas de rhetorica in genere, in aliis sex libris monita et regulas tradit circa conciones sacras earumque &pe– cies et ornamenta, circa media ad movendam voluntatem idonea, ad rectam pronuntiationem et imitationem. 16. - Saeculo X VI U in Italia generatim sacra eloquentia valde depravata sen adulterata conspiciebatur; neque defuernnt (1) La veritable nianie1'e de précher selon l'esprit de l'evangile, oi'i ap1·es avoi,· sup– posé la i·hétol"ique ordinaii'e, on fait des ,·eflexions tres ittiles pour rendre mi sermon jiidicieux et chrétien, París, 1691; Lyon, 170C. (2) Cf. Panegyriques des saints, t. I, Prefaoe, Lyon, 1693. (3) Tractatns de ,·hetoi·ica sac,•a ad usu-ni stu.dentium oandidafo1·1011que concionatorum Ord. J!'F. Mino,•1¿m Gaptwcinon¿m provinciae Sabaudiae accom11iodatus, Camberii, 1760.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz