BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTIONE APOSTOLICA. - IN AFfüCA 349 262. - S. Oongregatio de Prop. Fide an. 1647 missionem in regno :Benin alumnis provinciae Oastellae committere voluit; at– tamen quia huius provinciae moderator de missione Dariensi in America iam cogitaverat, electo praefecto Angelo a Valentía, qui tune in Urbe orator erat regis Oongi, nova missio curae pro– vinciarurn Valentiae et Aragoniae committitur. Die 26 iulii án. l 648 licentia conceditur pro:ficiscendi ad alia loca Africae exco– lenda, si, opportunis et necessariis inquisitionibus et exploratio– nibus institutis, aditus et ingressus ad praedictum regnum im– pedirentur. Destinati fuerant duodecim missionarii, sed septem tantum profecti snnt e Gadibus mense februario an. 1651. Mul– tos itineris casu~ et pericula experti, mense augusto ad Owato perveniunt et in civitate Benin S. Congregationis litteras regí reddere permissi sunt. At paucis diebus transactis, orones in carcerem detruduntur et spatio trium mensium ibidem inclusi detinentur. Libertate reéuperata, secedunt in Arbo; dum iter in patriam arriperent, in iusulam Principis fructuose apostolicum ministerium per sex menses exercent, donec a Lusitanis in vin– cula coniecti et in Lusitaniani ducti, exinde ad suam patriam redeunt. Anuo autem 1657 S. Oongregatio missionem illam Italiae Oa– puccinis tradidit. !taque praefectus J oannes Franciscus Romanus cum undecim religiosis sociis ad urbem Ulyssiponem adveniens se in conspectum regís dedit ; rex vero Lusitaniae nonnisi qua– tuor ex illis licentiam concessit ad regnum Benin et Wari (Oery) :havigandi. Die 2 februarii an. 1659 propraefectus Angelus Ma– ria Cyrnaeus (Corso) ad S. Oongregationem litteras mittit de misero statu praefecturae in qua ipse solus cum socio aderat; verumtamen usque ad :finem saec. XVII unus duntaxat vel alter missionarius iµittitur, praesertim ex praefectura insulae S. Tho– mae delectus. Demum ob operariorum penuriam an. 1693 missio penitus derelinquitur (1). 263. - Rex Ardae (alias Ardrae seu Alladae), prope regnum liistórica de la provinoia oapuohina de Andaluoía, t. V, p. 72-99, Sevilla,, 1908 ; L. K1LGER, Die Missionen in Ol>erguinea, loa. ait., p. 298-300; BC, t. VII, p. 333-337. (1) Cf. MATHEO DE ANGUIANO, Vida y virtudes, p. 221-236; Rocco DA CE– SINALE, op. aít., t. III, p: 579 sq., 590, 654, 660; LAURENZ KnGER, o. s. B., Die Míssionsversuohe in Benin, in Zeitsahríft fÚi· Míssionswissenschaft, 1932, t. XXII, p. 305-819.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz