BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTIONE .APOSTOLICA. - CONCIONATORES 17 Alius eiusdem veteris prov. Normandiae alumnus, nempe Amedeus a Bayeux (t 1676), eximius praedicator, qui in con- · troversiis contra 0alvinistas maxime excelluit, p]urimorum votis obtemperans, methodicam concionatoris evangelici institutionem cornposuit, ex omnibus paene oratoribus tum sacris tum profanis, vetustis et recentioribus formam concionandi adumbrans ac de– lineans ; et quandoquidem Paulum Apostolum veluti archetypum eloquentiae consideravit, eidem opus sacratum esse voluit, « quia concionatorem satagit effingere vel ad Pauli exemplar, vel ad eius doctrinam vel ad ipsius desiderium, vel denique ad eiusdem honorariam clientelam " (1). En operis species et forma: propo– situm eius est evangelicum oratorem « ab ipsis eloquentiae ru– dimentis ad eius aµices perducere » ; in prima parte institutiouis exhibentur praecepta artis bene dicendi, et complectitur quinque libros : quorum primus notiones continet ceteris praemittendas, scil. naturam, :finem et causas eloquentiae, atque dotes oratoris eximii; secundus ex'1ibet locos sive fontes e quibus argumenta hanrienda sunt ad docendum, delectandum et movendum; ter– tius exponit aptam concionis dispositionem tam quoad argu– menta quam quoad :figuras; quartus tractat de elocutione sive concionis ornatu « appositis pigmentis et leporibus » ; quintus disserit de amp1i:ficatione et a:ffectuum commotione. In secunda operis parte, quae iterum quinque libros complectitur, diversa ora– tiouum genera proferuntur: a) genus doctrinale, « ubi de ca– techesibus, paraphrasibus, controversiis, humili, mediocri et grandi forma versandis cum exemplis agitur » ; b) genus demon– strativum, « quod a,rtem laudationis aut vituperationis explicat », i. e. de panegyricis, de mysteriis ac festis per annum; e) genus deliberativum, « ibique plusquam ducenta et quinquaginta pro– posita per singulos anni domülicos dies tractanda compendiarie notantur >>; d) genus multiforme, i. e. regulae traduntur quibus concionum forrnae variari possuut; e) in q1Iinto denique libro agitur de pronuntiatione, gestu et memoria. Opus optimam laudem consecutum est, siquidem apud italos bis editum est, 1658 et iterum Parisiis, 1659, Cf. UBALD D'ALEN<;ON, Le9ons il'histoirefranoisoai1w, p. 162-166. (1) Paulus ecolesiastes.. seu elo quentia chÍ 1 istiana, qua orator evangelious ad ideam et doctrinam Divi Pauli fc•rn1atm·, Parisiis, 1670; (perperam i.n fronte legitur, 1662 ; nam orones approbationes posteriore tempore faotae sunt). 2. - Historia gBneralis • III.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz