BCCCAP00000000000000000000760
342 HISTORIA GENERA.LIS ORD, FR. MIN. CAPUCCINORUM sionarios e Persia, quatuor vero ex Aegypto Agathangeli a Ven– dome nutu et arbitrio selegerunt. Is igitur, comite Cassiano a Nantes, versus finem decembris an. 1637, per viam Nili in Abys– siniam descendit.; nondum tamen ad :finem itineris pervener&nt, quando in carcerem detruduntur, ac sententia summatim dicta, ineunte mense augusto an. 1638 in urbe Gondar ad suffocatio– nis poenam damnati, travis appenduntur atque lapidibus obruti martyrium subierunt. Illis Pius X an. 1905 beatorúm caelitum honores solemniter decrevit (1 ). 257. - Quotquot deinceps ex nostris missionariis in illam re– gfonem peregrinari vellent, viam sibi praeclusam et interdictam invenerunt. Duo qui ex Perside in Aethiopiam ituri essent, sci– licet Cherubinus et Franciscus, viam per Mogadiscium secuti, cum a littore paulum recessissent, a barbaris capti trucidantur. E con– trario Agathangelus a Morl aix et Benedictus a Dijon, qui in Aegyptum occasionem proficiscendi praestolabantur, iter tamen nunquam arripuerunt, nam Benedictus peste corripitur in urbe Cairo die 25 aprilis an , 1638, alter vero ibi mansit. Sicque in– choata missio aboletur (2); attamen in nova divisione missionum proximi Orientis an. 1641 facta, missio haec reservatur et pro– vinciae Britanniae concreditur (3) . . An. 1651 alumni provinciae Turonensis supplicem libellnm Summo Pontifici porrexerunt, quo modus exponebatur facilius ad Aethiopiam ingrediendi, et facultas petebatur pro quatuor missionariis ut inhabitare possent in monasterio S. Macharii ad monachos instruendos et erudiendos, uti cophtorum patriarcba volebat et optabat; ex eorum enim consuetudine spes aftulge– bat occasionem inveniendi ut claro ad Aethiopes se conferrent, quippe qui sub iurisdictione essent eorundem patriarchae. Ne– gotium committitur die 28 martH eiusdem an. 1651 speciali qua– tuor cardinalium coetui t ractandum, quorum sententia tamen ignota nobis mansit (4). Tandem an. Hi80 Henricus a Montbazon et Tranquillus ab (1) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, HiBtoria ge11ernli8. Pars. II, t. I, p. 271. (2) Matthaeus ab Anguiano (cf. Eptitome historial, p. 50, 72 sq.) miaaionarios franciscanos Reformatús perpernm uti Fmtres Capncoinos oonsidernt, uti alii qno– que feoerunt (cf. Rocco DA CJJ:BINALE, op. oit., t. III, p. 411, nota 3). (3) Cf. Rocco DA ÜESINALE, op. eit., t . III, p. 224. (4) Cf. Rocco DA CESINALE, op. oit., t. III, p. 412 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz