BCCCAP00000000000000000000760

340 HISTORIA GENERAL1S ORD . FR. MIN. CAPUCCINORUM missionis auctor fuit Agathangelus a Vendóme (1), qui anno 1633 illuc mittitur; paulo post alii eum secuti sunt, inter quos eminet Cassianus a Nantes (2), orientalibus linguis valde peritus, qui sta– tim Agathangelo socius adscitur praesertim ad cophtorum erro– res refutandos ac debellandos, necnon dissident~s christianos ad catholicae ecclesiae sinum trabendos; ambo ardenti studio sese impendunt et superimpendunt donec suum iter in Aethiopiam ad– grt-\diuntur. Anno 1641 praeses missionis constituitur Silvester a S. Aignan. 254. - Duae praestantiores stationes erectae sunt, una in uebe Cairo, altera vero Damiatae. In Cairo ínter mahumetanos, graecos, armenos et cbristi:fideles ex Gallia et Italia illuc con– venientes, apostolicum miuisterium exercebant missionarii ; ma– xime antem ínter cophtos, qui valcle dociles se exhH>ebant; in eorum igitur ecclesiis lingua arabica singulis diebus dominicis concionabantur, qui praeterea ad duo vel tria monasteria mona– chornm duodecim vel quindecim milliariis procul ab urbe sita se conferebant ut, monachos et dissidentes illic commorantes eru– dirent et instruerent. Damiatae in urbe duo commorabantur mis– sionarii, qui maxime in graecis edocendis et in eorum errore adimendo adlaborabant. Deinde missionarii usque ad Sinae mon– t,em penetrant atque superiorem Aegyptnm explorant. Medio saeculo XVIII Daniiatae sedes destituta erat missionariorum ope ac derelicta. Item in Oairo an . 1744 pestilentia )ncidit; qua oc- · casione lue affectis opem ferens cum adesset, obiit Symplloria– nus a Dijon, atque per annum hospitium relinquitur (3). Demun consul Venetiarun in Alexandriae Aegypti urbe an. 1674 S. Congregationern obsecravit nt duos Capuccinos venetos illuc mitteret, qui facultatibus missiouariorum apostolicorum in– structi essent. Quidnam vero de hoc negotio postmodum actum sit nos latet (4); attamen praefatus consul iam duos fratres a ve– netae provinciae moderatore obtinuerat, Antonium scilicet a Noale et Franciscnm a Venetiis. (1) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, H istoria geúeralis. Pars II, t. I, p. 271 sq, (2) Cf. lDEM, loe. cit. (3) Cf. CLEMENTE DA T E RZORIO, Le 1nÍBBioni dei Minori Cappuccini, t. V, p. 154 sq., Roma, 1919. (4) Cf. Rocco DA CESINALE, op . cit., t. III, p. 394.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz