BCCCAP00000000000000000000760

338 HISTORIA GENERALlS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM sit; quem secuti sunt eius germani fratres Joannes et Wakhtang (c. 1734) necnon episcopus Ohristophorus ex eadem familia pro– genitus (1). 251. - Panca nunc sunt addenda de collato a missionariis eru– ditioni et doctrinae emolumento. In primis linguam georgianam addiscere curarunt et in commodum novorum missionariorum grammaticas et vocabularia confecerunt, quae tamen publicis typis non fuerunt edita (2). Nos latet qno fundamento nixi aliqui scriptores tribuant primo missionis praetecto Bonaventnrae a Sorrento, qui in itinere mortuns est, grammaticam ad linguam Georgiae addiscendam necnon relationem huius missionis ; atta– men asserunt quod eius socius Bernardinus a S. Antimo in con– ventu Aversano provinciae Neapolitanae autographa deposuit. Eidem quoque adiudicant examen quoddam errorum graecorum dissidentium (3). Oerturn est Bernardum (Oioffi) a Neapoli (t 1707) multum in litteratura georgiana profecisse, in qua lingua quae– dam opera scripsit vel in illam ex alio sermone transtulit; nempe in linguam georgianam vertit Philothaeani S. Francisci Salesii et Oatechismum S. Roberti Bellarmini (4); composuit insuper tractatum de processione Spiri tus Sancti, vocabularium, ¡:>0emata, et alia. Multa huiusmodi opera servabantur in coenobio oppidi vulgo Torre del Greco appelJati ante initum bellum an. 1940 (5). Ad geographiam, historiam, e-thnologiam quod attinet, multas notitias utiles; proprias et singulares tradidit Dionysius (Carli) (1) Of. M. TAMARATI, op. cit., p. 588 sq.; CLEMENTE DA TERZORIO, op. cit.• t. VII, p. 228 sq. (2) Missionariis utiles aut necessariae erant linguae goargiana, armeua, per– sica et turcica. Plurimum in his profocit Justos ' a Livorno qui egregie conciona– .batur et scribebat giaece, tnrcice, armenice et georgice. Cf. Rocco DA CESINALE, op~ cit., t. III, p. 351. • (3) Of. APOLLINARIS A VALENTIA, 0. F. M. CAP., Bibliotlte-ca F1·. Min. Gapuc, ci11orum prov. Neapolitanae, p. 67-68, Romae-Neapoli, 1886; AOC, 1890, t. VI, p. 348. (4) Cf. Dottrína cristiana b1·eVB, éoinposta dal card. Bellarmino e tradotta dal P. (Bernardo) Mat•ia da Napoli, pt·edioatore cappiwoino e 1nissionario apostolioo, dalla ita– liana i11 lingua volgare georgiana, Roma, 1681. Versio haeo iam an. 1671 ad S. Con– gregationem miesa erat. (5) Of. BERNARDUS A BONONIA, B-lbZiotheaa 80riptoru1n, p. 50; Rocco DA CES! NALE, op. cit., t. III, p. 351-352; APOLLINARIS A VALENTIA, op. cit., p. 50-60; M. TA· MARATI, op. cit., p. 568, nota 2 ; AOC, 1890, t. VI, p. 349; C. BERIDZE, B,wn,ird<> Maria da Napoli. Notice bio-bibliogmph,igue sni11ie d'une bibliogmphie italien11e de la Géorgie, Pompei, 1937.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz