BCCCAP00000000000000000000760

336 HISTORIA GENERA.LIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM memoriam praeteritae passionis emolliens tum cogitatu amoris, quo catholici ibídem nomen et habitum capuccinum reverentur, tum opulentia fructus » (1). Et sane, terra tot irrigata sudoribus uberes protulit fructus, duobus praesertim subsidiis a rnissiona– riis adbibitis ; instructione nempe puerornm in scbolis et exer– citio medicinae, quo _portae ubique eis patebant. !taque in eorum sacellum multi confluebant, iisqne missionarii tnm clam tum aperte sacramenta ministrabant eosdemque fidei catholicae prae– cepta docebant. Desuut st atist icae, quibus numerus conversorum innotescat; ex relationibus autem missionariorum constat multos omni tempore fuisse. Die 28 februarii an.1746 Leo a Bova ad S. Congregationem haec referebat: Ante viginti annos nonnisi mille catholicos numera.bat Georgia, nunc autem eorum numerus ad amplius decem millia excrevit; (2). Missionarii nihil antiquius his in terris habebant, quam totam Georgia.e ecclesiam apostolicae Sedi reconciliare. Bis saltero spes optata perficiendi eis ar risit. Etenim an. 1666 S. Congrega– tionem iidem certiorem faciebant boc uegotium posse con:fici; anuo autem 1684 invitabatur et arcessebatur delegatns aposto– licus Persidis Franciscus Pi quet, qui ta.men Georgiam adire non potuit, et ita propositum irritum evasit (3). Iterum annis 1750- 1755 bona spes a:ffulsit, dum Oatbolicos Antonius I romanam unitatem probat et amplectitm cum aliis multis, inter quos complures sacerdotes et religiosi, necnon sexaginta principes; sed procella exorta ob invidiam Armenorum Graecorumq_ue instigationem missionarii expelluntur, et res ad felicem exitum non est deducta (4). Lugendum quidem est quod eiusmodi optatissima ad catho– licam unitatem reditio prosperum successum sortita non sit; sed ardor et studium missionariorum ad illam obtinendam num– quam tepuit, quorum conatibus atque indefesso labore reges, (1) Cf. BC, t. VII, p. 237. (2) CLEMENTE DA TERZORIO, Le niiBBioni dei Minori Oappuccini, t, VII, p. 272. Dionysins a Piaoenza fatetnr nn, 1682 in civitate Tiflis catholicos pertingere ad ·nnmernm ciroiter tercenteBsimnm. Of. n moro traaportato nell'inclita citta di Vene• tia, p: 291, Bassano, 1687. (3) Of, Rocco DA OESINALE, op. cit., t. III, p. 341: M. TAMARATI, op. cit., p. 371 ; CLEMENTE DA TERZORIO, l>p. cit., t. VII, p. VII, p. 84 sq. (4) Of. M. TAMARATI, op. oit., p. 629.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz