BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTIONE APOSTOLICA. -- SCHISMA.TICI 335 tang omnia refecta fuisse, illico laudibus extulit et ut furorem schismaticorum coerceret illum adprecatu r (1). Verumtamen odium schismaticorum nequaquam extingueba– tur; sed veluti ignis suo doloso cinere delitescens gliscebat. Men– sibus martio et aprili an. 1742, teste regii stabuli praefecto ad Benedictnm XIV scribente, « patres ex motivo rei catholicae ab iis {Armenis) carcerati, verberati et taliter vexati fuerunt, ut acerbius quid vix :fieri possit. Ecclesia, sancta crux, sacraeque imagines profanatae et conculcatae f'a.erunt; et postquam eccle– sia ipsa ac domus fisco fuit adiudicata, Armeni patres vestros ibi cunctari noluerunt, sed eos ex regione eiecerunt. Quanti erant catholici, tum viri tum mulieres, ab bis fuerunt comprehensi, graviter verbera.ti, et taliter cruciati, ut ulterius quid dici baud possit, (2). Exules missionarii ad hospitium Akhaltzikhé, in di– tione turcica sitnm, confugiunt. Sedata persecutione, opera prae– sertim Damiani a Lugduno missionarii Persiae, aedes et ternplum restituitnr a Persarum rege Kulikan, apud quem Benedictus XIV rogans institerat ut hospitia Tiflis, Gori et Gangiae de tributo ob concitatam popularium conspirationem imposito eximeret (3). Tandem sub :finem praesentis aetatis nempe an. 17157-58 iterum ab hospitiis nefaria Armenorum instigatione et dolo expellun– tur, incitatis quoque adversus illos et attractis contra eorundem causam quibusdam Georgiae civibus ; sed etiam hac vice Sedes Apostolica, interpellatis guberniis Austriaco, Gallico et Turcarum imperatore, ut in eorum iura missionarii restituerentur impe– travit (4) 250. - « Igne persecutionis, haud aliter ac aurum, toties pro– bata haec missio nunquam tepuit; sed Dei et romanae sollici– tudinis ope adiuta ministerium, qnod a Jesn accepit, :fideliter sem– per explet, et adversitate perfectior duplicat zeli sui vigilias, (1) Breve Ex lilteris, 14 sept. 1720, in BC, t. VII, p. 245. Rex Wnkhtang VI qni ob religionem oatbolioam qnam amplexns erat multa passns est, singnlari amore missionarios nostros proseqnebatnr, obiitque an. 1738, illis sibi adstanti– bns. df. M. TAMARATI¡ L'église géorgienne, p. 614. (2) Cf. BC, t. VII, p . 249, ibiqne aliae epistolae leguntur hao oooasione ad Snmmnm Pontifioem missae a Catholioo patriaroha Nicolao et ab illnstri faU1i!ia Orbeliani. Benedictus XIV (Non sine tua laude, 14 sept. 1743) laudatum Damiannm Lngdunensem ob operam in aula Persioa praestitam la.udavit. Cf. ibid., p. 247. (3) Breve Fama iucundissima, 30 inn. 1742, in BC, t. VII, p. 247. (4) Cf. M. TAMARATI, L:église géoi·gienne, p. 630 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz